Titolo NapoliVII.147Indizione VI02 novembre 1382
Contesto gerarchico Ricostruzione dell'archivio della Cancelleria angioinaRegistri ricostruitiCancelleria di Carlo IIIQuaternus privilegiorum anni VI indictionis
Integrazione del titolo Indizione VIData Indizione VI02 novembre 1382 Indizione VI Luogo NapoliPersone Carlo III d'Angiò Durazzo [re di Sicilia] Durazzo (di), LuigiSanseverino, MargheritaSanseverino, RobertoSanseverino, Giovanna [contessa di Montalto] Crispano, Matteo [milite, dottore di leggi, maestro razionale, regioo consigliere] Merolinis (de), GentileEnti BasilicataPrincipato CitraTerra di Lavoro e Contado di MoliseDescrizione Pro comitissa Montisalti.
Karolus tertius etc. Universis presentes licteras inspecturis, tam presentibus, quam futuris. Considerantes quod divina dispositio nobis et nostre curie credidit regna et populos, illud omni laude dignissimum iudicamus ut ita nostri fisci compendia diligamus, quos alios indebite non gravemus et que nostra non sunt restituamus, sicut sanctio facta postulat, illis presertim, quos nobis sanguis promiscuus alligat et ad conferenda eis munera rationabiliter obligamur. Sane, olim, tempore contracti matrimonii inter clare memorie illustrem dominum Ludovicum de Duratio reverendum genitorem nostrum et magnificam mulierem Margaritam de Sancto Severino preclarissimam et reverendam matrem nostram, inter ipsum dominum Ludovicum ex una parte et magnificum virum Robertum de Sancto Severino tunc comitatum Coriliani et Terlitii dominum, genitorem dicte Margarite ex altera, super dotibus ipsius Margarite assignandis dicto domino Ludovico subscripta pacta et conventiones intervenerunt, videlicet, quod dictus Robertus promisit, constituit et convenit nomine et pro parte heredum suorum triginta duo milia florenorum, solvendorum dicto domino Ludovico per ipsum Robertum et heredes eius in certis prefixis terminis inter eos pacto adiecto inter eos quod septem milia floreni de summa dictorum triginta duorum milium florenorum, si contingeret dictum Robertum tunc egrotantem ex dicta infirmitate decedere, eidem domino Ludovico integraliter et sine diminutione qualibet assignarentur, si vero dictus Robertus superviveret et ad pristinam vanitatem reduceretur ex infirmitate predicta, tunc esset in arbitrio et voluntate dicti domini Ludovici velle in totum, vel in partem si gratiose remictere, si sibi placuerit relaxare et obligavit se idem Robertus ac heredes et successores eius dicto domino Ludovico pro se et suis heredibus stipulanti predicta omnia et singula attendere et observare ac attendi et observari facere et pro firmiori robore premissorum predictus Robertus ypothecavit et obligavit eidem domino Ludovico stipulanti, ut supra, civitates, terras et castra, videlicet, Acherontiam, Alianum, Castrum de Grandis et Raponum de provincia Basilicate, Contursum de provincia Principatus Citra et Gricinianum de provincia Terre Laboris, cum fortellitiis, hominibus, vassallis, iuribus et pertinentiis illorum, acto etiam et convenuto inter partes predictas quod medio tempore, donec dicta dos exolveretur, reciperet idem dominus Ludovicus de fructibus terrarum ipsarum et si fructus earumdem terrarum non sufficerent de fructibus aliarum terrarum dicti Roberti, pro singulis centum unciis restantibus ad solvendum singulis annis, pro usufructu ipsarum dotium propter immensa onera matrimonii, que sustinebat idem dominus Ludovicus, reciperet uncias sex et tarenos viginti, quo completo et elapso quinquennio, si tota predicta pecunie quantitas exoluta non foret eidem domino Ludovico, idem Robertus teneretur et deberet terras ipsas, civitates et castra cum castris, fortellitiis et iuribus earum tradere et assignare predicto domino Ludovico, vel eius procuratori, seu nuntio, aut heredibus et successoribus suis et ex tunc dicto elapso quinquennio dictas terras, civitates et castra emptionis iure possidere deberet dominus Ludovicus prefatus ac heredes et successores ipsius, in certo pretio tunc extimanda, hoc apposito quod si communi extimatione adhibita minus forent extimate per communes amicos, teneretur et deberet ipse Robertus ex pacto super aliis terris suis resarcire totum id quod defuerit ad solvendum eligere deberet dictus dominus Ludovicus tantum ex illis terris, civitatibus et castris, quod ascendebant ad quantitatem debitam, seu restantem, et pro se suisque heredibus et successoribus retinere quibus pactis habitis et firmatis et dicto matrimonio consumato, dicta Margarita post certum modicum tempus extitit vita functa, per cuius obitum dicta perceptio usufructus rationabiliter finita fuit pariter et extincta, verum dictus dominus Ludovicus recepit et habuit de dictis dotibus sibi promissis a prefato Roberto tunc viventi quatuor milia florenos trecentos sexaginta quatuor et pro reliquis viginti milibus sexcentis triginta sex florenis restantibus ad solvendum de summa viginti quinque milium florenorum promisse dotis predicte, dictus quondam Robertus in suo ultimo quod condidit testamento disposuit et providit quod dictus dominus Ludovicus tunc vivens, seu nos qui tunc eramus in etate infantili constituti, haberet, seu haberemus in extimationem et satisfactionem dictarum dotium terram Aliani pro florenis septem milibus, item terram et castrum Corneti ac terram et castrum Perticarii pro florenis septem milibus trecentis triginta sex ac castrum et terram Raponi et castrum et terram de Grandis pro pretio sex milium florenorum, cum reliquum usque ad summam dictorum viginti quinque milium florenorum per dictum Robertum solutum fuerit, ut prefertur, et in dicta voluntate testandi perseverans fuit idem quondam Robertus, sicut Domino placuit, vita functus, remanentibus in bonis et hereditate sua predictis et aliis terris feudalibus et burgensaticis superstitibus magnifica muliere Iohanna de Sancto Severino filia primogenita ac herede dicti quondam Roberti, comitssa Montisalti, matertera nostra et nobis filio primogenito et unico dicte quondam Margarite premortue, constitutis certo modo per dictum quondam Robertum heredibus super dictis bonis dotalibus et aliter prout in dicto testamento dicti Roberti latius continetur, qui predicta castra et bona pro dictis dotibus tenuimus et possedimus ac percepimus exinde iura, fructus, redditus et proventus, nec non dictus dominus Ludovicus quando cepit ad manus suas dictam terram Acherontie comperit in illius castro et habuit ac percepit exinde fodrum et alia bona, que in rei veritate valuerunt quatuor milia florenos auri, quod fructus, fodrum et bona alia sicut nobis constat et sumus veridice informati convertimus et conversi sunt ad utilitates nostras et curie nostre, noviter autem dicta Iohanna comitissa presente eorum maiestati nostra et asserente fore nobis de dictis septem milibus florenis, considerata perceptione et habitione fructuum dictorum castrorum ac fodri et bonorum, fore integre satisfactum et proinde debere sibi restitui dictam civitatem Acherontie et posssessionem illius cum integro statu suo. Nos volentes in hac parte tam indempnitati nostre quam iuribus dicte nostre matertere providere, commissimus de voluntate dicte comitisse Matheo Crispano de Neapoli militi, legum doctori, magne nostre curie magistro rationali, consiliario et fideli nostro dilecto, quod visis et inspectis iuribus utriusque partis se informaret de qualitate negotii et videret ac cognosceret si de dictis septem milibus florenis foret nobis integre satisfactum, qui quidem Matheus visis et discussis iuribus partis utriusque vidit et cognovit quod, considerata perceptione et habitatione dictorum fructuum fodri et aliarum rerum, poteramus et debebamus ac possumus et debemus reputari et esse contenti de dictis septem milibus florenis pariter et pagati, quamquam parum, vel nichil de dicta summa restaret ad solvendum et proinde debere dicte comitisse restitui civitatem Acherontie prelibatam et sic idem Matheus retulit nobis oraculo vive vocis, cui quidem relationi facte, ut prefertur, tamquam provise et digeste fiducialiter inherentes, cum eidem Matheo in maioribus comprobatam debeamus plenam in hiis at aliis dare fidem, de certa nostra scientia et declarando decernimus quod dicta civitas Acherontie cum hominibus, vassallis, iuribus et pertinentiis suis omnibus restituenda de iure per nos veniat comitisse predicte pro se et suis heredibus imperpetuum ipsamque civitatem cum fortelliciis, hominibus, vassallis, iuribus et pertinentiis supradictis recompensando dictos fructus perceptos, fodrum et alia bona ad dictos florenos septem milia restituimus et restitui volumus dicte comitisse et suis heredibus imperpetuum, tenenda per eos ex nunc inantea immediate et in capite a nostra curia sub servitio consueto et prestari solito pro eadem, ita quod presens nostra declaratio, seu dispositio, non donatio, seu concessio, sed simplex restitutio censeatur ac etiam habeatur et ad gratie potioris augmentum, si quid forsitan de dicta summa septem milium florenorum per dictam comitissam nobis vel nostre curie deberetur, illud plus predicte comitisse pro se et suis heredibus imperpetuum de dicta certa nostra scientia et speciali gratia concedimus et donamus eamque dictos heredes suos proinde absolvimus ac etiam liberamus, ita quod ipsis septem milibus florenis, sue quavis ex eis quantitate restante ad solvendum dicta comitissa aut eius heredes non possint, nec debeant exigi impeti, vel molestari, nec ad iudicium trahi per nos ac heredes nostros vitari, vel quomodolibet conveniri neque vexari, vel compelli ad ponendum coram quocumque iudice ordinario, vel delegato rationem, vel calculum de premissis, cum per presentem declarationem nostram velimus et iubeamus quod dicta materia omni tempore sit sopita pariter et finita, quodque ex hunc inantea dicte Iohanne comitisse et eius heredibus tamquam utiliter dominis dicte civitatis Acherontie per homines et vassallos civitatis predicte et districtus eius pareatur, respondeatur et efficaciter intendatur de omnibus in quibus de iure tenentur et debent volentes et de dicta certa nostra scientia, iubentes expresse quod huiusmodi nostra declaratio et restitutio dicte comitisse et predictis suis heredibus perpetuo efficaciter, stabiles et incomutabiliter sint reales, fidelitate nostra feudali quoque servitio consueto et prestari solito pro dicta civitate Acherontie nostre curie debito ac relevio, si quod per eandem comitissam curie nostre debetur, nostris aliis et cuiuslibet alterius iuribus semper salvis, volumus autem quod dicta comitissa procuret cum solertia debita et instanti, infra menses tres a die emptionis corporalis possessionis dicte civitatis in antea numerandos, presentes nostras licteras in quaternionibus nostre camere penes thesaurarios nostros trascribi facere ac eciam annotari, ut tempore quo in regno precipitur militare servitium comitibus et baronibus eandem comitissam dictosque heredes eius tamquam novis possessores et dominos dicte civitatis Acherontie et predicti proinde feudalis servitii debitores in quaternionibus ipsis manualiter et habiliter reperiri contingat, alioquin presens nostra restitutio nullius momenti, vel roboris censeatur. In cuius rei testimonium presentes licteras exinde fieri et pendenti maiestatis nostre sigillo iussimus communiri. Datum Neapoli per virum nobilem Gentilem de Merolinis de Sulmona etc., anno Domini MCCCLXXXII, die secundo novembris sexte indictionis, regnorum nostrorum anno secundo.
Bibliografia Archivio di Stato di Napoli, Archivio della ricostruzione della cancelleria angioina, S. Sicola, Repertorium septimum regni Caroli III, ff. 66 a t.-67 (not.); ivi, M. Chiarito, Repertorium et index regesti Caroli III signati 1382 et 1383, f. 22 e a t. (not.); Biblioteca nazionale di Napoli, ms. X B 75, ff. 253 bis e 254 bis (not.); ivi, ms. XIV G 19, II, f. 100 (not.); Società napoletana di storia patria, già ms. F.B. IV A 14, oggi ms. Fortunato (trasc.); ivi, Carte Ricciardi, b. 1, n° 2 (not.) e n° 5 (not.); L. Giustiniani, Dizionario geografico etc., vol. IV, Napoli 1801, p. 111 (not.); C. Minieri Riccio, Notizie storiche tratte da 62 registri angioini etc., Napoli 1877, p. 101 (not.); N. Barone, Notizie storiche tratte dai registri di cancelleria di Carlo III di Durazzo, in «Archivio storico per le province napoletane», XII (1887), p. 185 (not.). Segnatura precedente Reg. 359, ff. 63-64
xDams O.S. - ID scheda: IT-xDams-accademiapontaniana-ST0001-002628