Titolo NapoliIII.160Indizione V08 maggio 1382
Contesto gerarchico Ricostruzione dell'archivio della Cancelleria angioinaRegistri ricostruitiCancelleria di Carlo IIIQuaternus privilegiorum anni V indictionis
Integrazione del titolo Indizione VData Indizione V08 maggio 1382 Indizione V Luogo NapoliPersone Carlo III d'Angiò Durazzo [re di Sicilia] Ripacandida (di), Antonio [prete e regio cappellano] Merolinis (de), GentileDescrizione Pro presbitero Antonio de Ripacandida. Nihil quia helemosinaliter.
Karolus tercius etc. Universis presentes licteras inspecturis, tam presentibus, quam futuris. Inclinat se nostre compassionis humanitas ad relevaciones accomodas subditorum, sed ibi provisis pia miseratione compatitur ubi de alimoniali vite substantia agitur et benignitas regia caritati helemosinarie condescendit. Sane actendentes sincere devotionis et fidei merita ac grata et accepta servicia presbiteri Antonii de Ripacandida capellani et fidelis nostri ad que prestanda bone memorie illustri genitori nostro ipse se obsequiosum fideliter exhibuit continue et devotum nec minus caritative compatientes eidem ex quibus ipse nobis gratus redditus et acceptus ut eum caritate dominica prosequamur et dignum nostra helemosinali retribucione censemus, eidem presbitero Antonio, tamquam helemosinaria gratitudine nostra digno, provisionem annuam unciarum auri trium ponderis generalis helemosinaliter concessam sibi ab olim pro vita et substentacione sua, quamdiu vixerit, per prefatum illustrem genitorem nostrum super iuribus, redditibus et proventibus dicte cabelle baiulacionis terre Atelle, prout hec et alia in quibusdam licteris dicti genitoris nostri latius et seriosius continentur super prefatis iuribus, redditibus et proventibus dicte cabelle baiulacionis ipsius terre Atelle pro vita et substentacione sua, quamdiu ipse vixerit et in fidelitate nostra bene se gesserit, duximus affectuose caritatis intuytu de certa nostra scientia et gratia speciali iuxta mentem et seriem dictarum paternarum licterarum, tenore presentium gratiosius confirmandam et de novo pariter concedendam, percipiendam quidem et habendam de cetero, per eundem presbiterum Antonium anno quolibet et quandiu vixerit, ut prefertur, in et super predictis iuribus, redditibus et proventibus cabelle baiulacionis predicte, ita tamen quod prefatus presbiter Antonius iamdictam provisionem annuam unciarum auri trium immediate et in capite a nobis nostrisque in dicto regno heredibus et successoribus teneat et possideat nullumque alium preter nos ac ipsos heredes et successores nostros in superiorem et dominium exinde recognoscat servireque teneatur propterea ipsi nostre curie de feudali servicio proinde contingenti ad racionem, videlicet, de unciis auri quinque et quarta pro singulis viginti unciis annuis in pecunia stabilitis secundum statutum et ordinacionem nostre curie in talibus habitos et servatos, investientes eundem presbiterum Antonium de presenti nostra gratia per nostrum anulum, sicut moris est, modo premisso, quam investituram vim et vigorem vere tradicionis et realis perceptionis provisionis eiusdem volumus et decernimus obtinere. In cuius rei testimonium presentes licteras exinde fieri et pendenti maiestatis nostre sigillo iussimus communiri. Datum Neapoli, per nobilem virum Gentilem de Merolinis de Sulmona etc., anno Domini MCCCLXXXII, die VIII maii quinte indictionis, regnorum nostrorum anno primo.
Bibliografia Società napoletana di storia patria, già ms. F.B. IV A 14, oggi ms. Fortunato (trasc.); ivi, Carte Ricciardi, b. 1, n° 5 (not.); N. Barone, Notizie storiche tratte dai registri di cancelleria di Carlo III di Durazzo, in «Archivio storico per le province napoletane», XII (1887), p. 17 (not.). Segnatura precedente Reg. 358, f. 261
xDams O.S. - ID scheda: IT-xDams-accademiapontaniana-ST0001-001539