Titolo NapoliIII.095Indizione V11 marzo 1382
Contesto gerarchico Ricostruzione dell'archivio della Cancelleria angioinaRegistri ricostruitiCancelleria di Carlo IIIQuaternus privilegiorum anni V indictionis
Integrazione del titolo Indizione VData Indizione V11 marzo 1382 Indizione V Luogo NapoliPersone Carlo III d'Angiò Durazzo [re di Sicilia] Freduccio (di), AntonioOrsini, GiovanniDescrizione Karolus etc. Universis presentes licteras inspecturis, tam presentibus, quam futuris. Principum solia et sedentes in illis tunc condignis credimus offeri preconiis cum subiectorum statum et accepta servitia prudenter advertunt illorum presertim quos sincera fides comprobat, inconcussa devocio non titubat et obsequiorum exhibicio comprobata commendat. Actendentes igitur sincere devocionis et fidei merita Antonii Freducii de Sulmona fidelis nostri grataque plurimum utilia et accepta servicia per eum maiestati nostre fideliter prestita queve prestare non desinit et speramus eum de bono semper in melius prestiturum ex quibus ipsum dignum speciali nostra prosecucione censemus et alias considerantes quod quondam Freducius pater suus in serviciis clare memorie domini genitoris nostri suos miserabiliter finiverit dies, eidem Antonio et suis utriusque sexus heredibus ex suo corpore legitime descendentibus, natis iam et in antea nascituris imperpetuum annuas uncias auri quindecim assequendas per eum et dictos heredes eius in terris et bonis feudalibus, que de mero regni demanio non existant queve dictus Antonius dictique sui heredes duxerint acceptanda coniunctim, vel separatim, prout facultas se obtulerit damus, donamus, tradimus atque concedimus, vel separatim, prout facultas se obtulerit, damus, donamus, tradimus atque concedimus harum serie proprii motus instinctu certa nostra scientia liberalitate mera et gratia speciali tenenda quidem bona ipsa valore unciarum auri quindecim in feudum per Antonium ipsum et dictos suos heredes, post quam illa coniunctim, vel divisim cum vassallis, vel sine vassallis fuerint realiter assecuti in mediate et in capite, a nobis nostrisque heredibus et successoribus nullumque alium preter nos et heredes et successores nostros in superiorem et domnium exinde recognoscat servireque teneantur et debeant de feudali servitio exinde contingenti ad rationem de unciis auri viginti annui redditus in bonis feudalibus stabiliti de uno integro servicio militari, secundum quod est de usu et consuetudine dicti regni, quod servicium dictus Antonius in nostri presencia constitutus sua bona gratuyta et spontanea voluntate pro se ipsisque suis heredibus nobis nostrisque in dicto regno heredibus et successoribus facere obtulit et promisit investientes eundem Antonium pro se et dictis suis heredibus de presenti gratia nostra per anulum nostrum, modo premisso, presencialiter, ut est moris, quam investituram vim et efficaciam dicte assecurationis predictarum unciarum auri quindecim in terra et bonis feudalibus cum vacaverint volumus et decernimus obtinere et ne interim huiusmodi annui redditus unciarum quindecim in terra et bonis feudalibus assecucione pendente dictus Antonius dictique sui heredes careant collacionis et gratie nostre fructu, volumus et de dicta certa nostra scientia concedimus quod ipsas annuas uncias quindecim dicti Antonius et sui heredes percipiant et habeant ex nunc in antea in et super iuribus, redditibus et proventibus cabelle baiulationis civitatis nostre Sulmone quousque scilicet dicti Antonius et heredes sui fuerint, ut prefertur, in terra et bonis feudalibus ad manus nostre curie primitus devolvendis, ut predicitur, realiter assecuti ipsasque uncias auri quindecim in pecunia teneant in mediate et in capite a nostra curia supradicta nullumque alium preter nos et successores nostros in dicto regno in superiorem et dominum exinde recognoscant servireque proinde teneantur ipsi nostre curie de feudali servitio exinde contingenti ad racionem de unciis auri quinque et quarta pro singulis viginti annui redditus in pecunia stabiliti, secundum ordinacionem et consuetudines regie nostre curie in talibus habitas et servatas quod servicium dictus Antonius similiter in nostri presencia constitutus facere obtulit et promisit, tam pro se, quam pro predictis suis heredibus, investientes eundem Antonium de presenti annua provisione pro se et dictis suis heredibus per anulum nostrum presencialiter, ut est moris, quam investituram vim et efficaciam vere ac realis concessionis et perceptionis dicte annue provisionis volumus et decernimus obtinere, volumus preterea et de dicta certa nostra scientia declaramus quod tempore assecucionis dictarum annuarum unciarum quidem faciende per ipsum Antonium et per heredes eius in terra et bonis feudalibus que, ut predicitur, de mero regni demanio non existant assecucionem huiusmodi faciendam significare nostre curie teneantur et debeant ac indicari nobis et nostre curie bona ipsa per partes et membra ac ubi et in quibus consistant et si cum vassallis, vel sine vassallis, et qua de causa fuerint ad manus nostre curie devoluta, ut antequam realis assecucio subsequatur laceratis, si opus extiterit, presentibus nostris licteris et in registris curie cancellatis de concessione dictorum bonorum feudalium usque ad summam dictarum unciartum quindecim facto prius homagio et prestito per eos fidelitatis debito iuramento privilegium nostrum in consueta et debita forma fiat, vel alie declaratorie nostre lictere, prout oportunum fuerit, concedantur eisdem alias autem dicta executio facienda sit nullius efficacie roboris vel momenti. In cuius rei testimonium presentes licteras exinde fieri et pendenti maiestatis nostre sigillo iussimus communiri. Datum Neapoli per virum magnificum Iohannem de Ursinis etc., anno Domini MoCCCLXXXIIo, die XIo marcii quinte indictionis, regnorum nostrorum anno primo. Bibliografia Archivio di Stato di Napoli, Archivio della ricostruzione della cancelleria angioina, S. Sicola, Repertorium septimum regni Caroli III, f. 39 (not.); ivi, S. Sicola, Supplementum ad repertorium, vol. XIX, f. 39 (not.); ivi, M. Chiarito, Diplomata et nonnullae scripturae recollectae et partim exemplatae, rep. 45, f. 159 a t. (not.); Società napoletana di storia patria, Carte Ricciardi, b. 1, n° 5 (not.); N.F. Faraglia, Codice diplomatico Sulmonese, Lanciano 1888, CLXXVII p. 230 (trasc.). Segnatura precedente Reg. 358, f. 117
xDams O.S. - ID scheda: IT-xDams-accademiapontaniana-ST0001-001473