Titolo NapoliIII.042Indizione V01 febbraio 1382
Contesto gerarchico Ricostruzione dell'archivio della Cancelleria angioinaRegistri ricostruitiCancelleria di Carlo IIIQuaternus privilegiorum anni V indictionis
Integrazione del titolo Indizione VData Indizione V01 febbraio 1382 Indizione V Luogo NapoliPersone Carlo III d'Angiò Durazzo [re di Sicilia] Oderisio (d'), Roberto [pittore] Descrizione Karolus tertius etc. Universis etc. Nostre mentis dispositis est ut de conditionibus hominum habeamus experimenta aut testimonia fidedigna ut deinde secundum virtutes et merita possimus uniuscuiuscumque honores et status attollere et ad servitia nostra cum ubertate nostre magnificentie gratie dignos et benemeritos agregare. Presentes itaque motos laudabiles industriam et opera virtuosa ac alios probabiles actus, quibus magister Robertus de Odorisio probabiliter insignitur et quod inter artis pictorie … ex plurimorum testimonio sufficientem et idoneum eum probat, ut honor alat artem, dentur bonis premia, ut iudicium nostrum apud virtuosum et dignum iugiter approbetur, eumdem magistrum Robertum, premissorum intuitu et aliis considerationibus digne moti, in familiarem nostrum domesticum et de nostro hospitio ac in magistrum pictorem nostrum, cum gagiis unciarum auri triginta ponderis generalis per annum … solvendis sibi anno quolibet, a die primo mensis decembris proximo elapso presentis anni quinte indictionis, de mense in mensem … de quacumque fiscali pecunia … duximus ex nunc inantea usque ad nostrum beneplacitum … ordinandum, cum aliorum familiarium nostrorum domesticorum consortio pariter agregantes, recepto ab ipso solito in talibus iuramento, volentes … quod dictus magister Robertus … illis honoribus, favoribus, prerogativis, privilegiis, immunitatibus, libertatibus et gratiis ubilibet potiatur et gaudeat, quibus alii familiares, domestici et pictores nostri et de nostro hospitio potiuntur et gaudent … nos autem magistro arrestorum dicti nostri hospitii damus … in mandatis ut ipsum magistrum Robertum tamquam pictorem nostrum ad dicta gagia … receptum et familiarem, domesticum in quaterno aliorum familiarium, nostrorum domesticorum adnotet … In cuius rei testimonium presentes licteras exinde fieri et pendenti maiestatis nostre sigillo iussimus communiri. Data Neapoli … anno Domini millesimo CCCLXXXIIo, die primo februarii quinte indictionis. Bibliografia Archivio di Stato di Napoli, Archivio della ricostruzione della cancelleria angioina, S. Sicola, Repertorium septimum regni Caroli III, f. 53 a t. (not.); ivi, trasc. parziale di R. Bevere; Biblioteca nazionale di Napoli, ms. X B 2, f. 130 a t. (not.); Società napoletana di storia patria, ms. XX A 16, f. 222 (not.); ivi, Carte Ricciardi, b. 1, n° 5; N. Barone, Notizie storiche tratte dai registri di cancelleria di Carlo III di Durazzo, in «Archivio storico per le province napoletane», XII (1887), p. 8 (not.); P. Vitolo, Familiaris domesticus et magister pictor noster. Roberto d'Oderisio e l'istituto della familiaritas nella Napoli angioina, in «Rassegna storica salernitana», 45 (2006), p. 27 (trasc. parziale). Segnatura precedente Reg. 358, f. 281
xDams O.S. - ID scheda: IT-xDams-accademiapontaniana-ST0001-001420