Titolo NapoliI.135Indizione V24 aprile 1382
Contesto gerarchico Ricostruzione dell'archivio della Cancelleria angioinaRegistri ricostruitiCancelleria di Carlo IIIQuaternus iusticiariorum et capitaneorum et magistrorum iuratorum anni V indictionis
Integrazione del titolo Indizione VData Indizione V24 aprile 1382 Indizione V Luogo NapoliPersone Carlo III d'Angiò Durazzo [re di Sicilia] Lupo, PietroMerolinis (de), GentileEnti GerusalemmeSiciliaProvenza e ForcalquierPiemonteTerra di BariDescrizione Pro civitate Melficte.
Karolus tercius Deo gratia rex Ierusalem et Sicilie, Provincie et Forcalquerii ac Pedimontis comes. Iusticiario provincie Terre Bari, vel eius locumtenentis, fideli nostro gratiam et bonam voluntatem. Temerarium est et plectibile pocius presumere quempiam indulta principum non servare, que presertim non sine causa et deliberacione matura noscuntur pro comuni modo et subiectoum vitando dispendio atque gravamine introducta. Sane pro parte hominum civitatis Melficte fidelium nostrorum oblat noviter nostro culmini reverens peticio continebat quod nostra maiestas benigna mota erga subditos suos pro expedienti quiete et statu pacifico eorumdem gratiose concessit universis et singulis hominibus dicti regni in perpetuum de omnibus delictis et criminibus patratis per ipsos temporibus retrohactis usque in ultimum diem preteriti mensis octobris presentis anni quinte indictionis in quantum curia nostra tangitur indulgentiam generalem, in quantum vero partes tanguntur moratoriam unius anni prout huiusmodi indulti series hoc expresse continet et declarat; verum sicut dicte exposicioni subnectitur per exponentes eosdem dicto presenti anno de mense septembris commissum fore ponitur quodam homicidium in personam Petri Lupi de civitate predicta ob quod tu presens iusticiarius ipsius generalis indulti tenore non actento contradictos homines in generali, vel speciali, tam ex officio, quam ad peticionem parcium, pro tue voluntatis arbitrio indifferenter procedis eciam ad capcionem ipsorum et nonnullos de civitate predicta qui huiusmodi capcionis timore perterriti se perfuge subsidium absentarunt banno supposuisti in evidens parvipendium ipsius nostri induli et eorundem hominum intollerabile damnum et preiudicium manifestum sicque pro parte dictorum exponencium fuit maiestati nostre humiliter supplicatum ut eosdem homines pretextu dicti homicidii et aliorum debitorum, ut ponitur, commissorum per eos generaliter, vel specialiter ante indulgenciam supradictam non molestari nec aliquatenus perturbari contra tenorem eiusdem indulgencie set eis servari mandare dictam indulgenciam iuxta ipsius continenciam et tenorem de potestate dominica dignaremur benignius. Nos autem qui in nostrorum fidelium gravamine premimur et in iniustis eorum turbacionibus auxiamur volentes eis quantum bono modo possumus in ipsius indulti denuo scribere non cogamur presentibus post oportunam inspectionem earum remanentibus presentanti efficaciter dum opus fuerit in antea valituris. Datum Neapoli per nobilem virum Gentilem de Merolinis de Sulmona etc., anno Domini MCCCLXXXII, die XXIIII aprilis quinte indictionis, regnorum nostrorum anno primo.
Bibliografia Archivio di Stato di Napoli, Archivio della ricostruzione della cancelleria angioina, S. Sicola, Repertorium septimum regni Caroli III, f. 44 a t. (not.); ivi, trasc. di N. Barone; Società napoletana di storia patria, Carte Ricciardi, b. 1, n° 5 (not.). Segnatura precedente Reg. 358, f. 177
xDams O.S. - ID scheda: IT-xDams-accademiapontaniana-ST0001-000749