Titolo NapoliI.035Indizione V23 febbraio 1382
Contesto gerarchico Ricostruzione dell'archivio della Cancelleria angioinaRegistri ricostruitiCancelleria di Carlo IIIQuaternus iusticiariorum et capitaneorum et magistrorum iuratorum anni V indictionis
Integrazione del titolo Indizione VData Indizione V23 febbraio 1382 Indizione V Luogo NapoliPersone Carlo III d'Angiò Durazzo [re di Sicilia] Merolinis (de), GentileEnti Val di Crati e Terra GiordanaSiciliaDescrizione Pro curia.
Karolus etc. Comitibus, baronibus, terrarum dominis, iusticiariis provincie Vallis Gratis et Terre Iordane, capitaneis terrarum, secretis, vicesecretis, magistris portulanis, iudicibus et assessoribus actorum camereque notariis, magistris iuratis, baiulis, iudicibus et quibuscumque officialibus ipsorum locatenentibus provincie supradicte ac universis et singulis personis ipsius provincie, fidelibus eius, gratiam suam et bonam voluntatem. Virtutis opus est famam factis extendere et apud antiquos quorum adhuc vivit memoria non maior fuit gloria regna et dominia querere, quam illa in pace regere et feliciter gubernare, apud quos etiam non fuit minor cura de subditis, quam caritas liberorum. Ad hec quidem primatus affectus attrahit ad illud puplica comoditas patrie cum ratione perstringit, cum igitur talis consideracio sepe sepius circumvalet sensus nostros et cum quadam gratitudine Deo debita premeditantes quod divina disposicio regni Sicilie et populi eius dedit nobis regimen et habenas ne transiremus vitam in otio cum omnia que nostris subditis facimus de manu superioris iudicis expectamus et illud semper examinantes et dirigentes cum assistenti nostro consilio quod dictum regnum Sicilie a suis deliciis et fomentis expositum invidie semper subiectum extitit insidiis et procellis multipliciter per etates et tempora lacessitum ne ulterius pateret excidio et ruyne et ut subditi et populi nobis crediti quos rerum repressit acerbitas, antequam regni dominio fungeremur pace perpetua fruerentur per additamenta remedia succensa qualibet materia turbulenti per prelatos, comites, magnates, proceres et syndicos terrarum omnium dicti regni, venientes ad generale parlamentum in civitate Neapoli nuperrime celebratum, ordinate, provise et facte fuerunt cum beneplacito voluntatis et assensu maiestatis nostre, tercie salutifere cabelle exercende et recolligende in toto predicto regno Sicilie, ex quibus pecunia proventura in nullos usus alios quantumcumque necessarios convertetur, nisi pro defensione et secura custodia dicti regni per mare et per terram, prout et quantum genuino mari clauditur per gentem armigeram solidandam in terris, in numero copioso, et in mari cum exfortio galearum et in aliis tangentibus statum nostrum, prout deliberacio consulta providit. Super cuius rei direccione et ut omnia sine fraude et recto modo procedant per regnicolas unanimiter cum voluntate et approbacione nostra certi magnates et certi prelati ac alii nobiles et circumspecti viri terrarum demanialium dicti regni deputati sunt et proinde ipsi deputati ordinaverunt, cum noticia et voluntate nostra, in singulis regni provinciis cabellotos, commissarios et alios officiales exercere habeant dictas cabellas sollicitare, seu pecuniam exinde recolligere pariter et habere, et quam tantus amor et caritas nos allicit ad regnicolas quod maior cura et sollicitudo nos premat, ut ipsarum cabellarum pecunia recolligetur et citius habeatur quam aliarum cabellarum nostrarum et quod quanto celerius dicta pecunia habetur, tanto citius, melius et consultus providetur statui pacifico subiectorum de quibus quilibet sani sensus debet plurimum contentari recipiendo exemplum a civitate Neapolis, que in hiis semper institit et sollicitavit, et se ad id semper exhibuit magis promptam, at actento tanto universali compendio et optato pacis felicissimo iuramento ex quibus tantis angustiis contrariis parcialitatibus, odiis, incursibus et invasionibus hostium, incendiis et calamitatibus datur finis propterea vobis et vestrum cuilibet harum serie de certa nostra scientia mandamus expresse quatenus … per dictos deputatos nostros ordinato in dicta provincia ad sollicitudinem dictas cabellas, habendum et recolligendum pecuniam exinde proventuram ad omnem eius requisicionem et quantum rem gratam facere nostris affectibus et indignacionem cupitis evitare ac penam vobis pro motu nostri arbitrii infligendam incurrere formidatis, assistatis, faveatis et intendatis ope, opere, favoribus, auxiliis et consiliis oportunis, armata eciam manu, si expedit, ex exercitu militari providendo ei de securo conductu de loco ad locum et alia faciendo super quibus per eum fueritis requisiti ut ipse … commissa sibi sollicite, prudenter et votive perficiat et vos de hobediencie promptitudine possitis merito comendari. Datum Neapoli, per Gentilem de Merolinis de Sulmona etc., anno Domini MoCCCLXXXIIo, die vicesimo tertio februarii quinte indictionis, regnorum nostrorum anno primo. Bibliografia Archivio di Stato di Napoli, Archivio della ricostruzione della cancelleria angioina, S. Sicola, Repertorium septimum regni Caroli III, f. 39 a t. (not.); ivi, trasc. di I. Donsì Gentile; Società napoletana di stroria patria, Carte Ricciardi, b. 1, n° 5 (not.); N. Barone, Notizie storiche tratte dai registri di cancelleria di Carlo III di Durazzo, in «Archivio storico per le province napoletane», XII (1887), p. 9 (not.). Segnatura precedente Reg. 358, f. 125 a t.
xDams O.S. - ID scheda: IT-xDams-accademiapontaniana-ST0001-000649