Titolo LXXII.33
Contesto gerarchico Ricostruzione dell'archivio della Cancelleria angioinaRegistri ricostruitiCancelleria di Carlo IIRegistrum secretorum.Secreto Apulie
Integrazione del titolo VIII indizioneData 1294 set. 17 VIII indizione Luogo AquilaPersone Hervilla (de), Enrico [maestro portulano e procuratore di Puglia e d'Abruzzo] Brienne (de), Ugone [milite, consigliere e familiare regio] [mercante] Bonaccorsi, CeccoDescrizione Pro comite Brenne. Scriptum est Henrico de Hervilla magistro portulano et procuratori Apulie et Aprucii etc. Quod per virum nobilem Hugonem Brenne et Lici comitem consiliarium, familiariem et fidelem nostrum dilectum, vel eius nuncium pro eodem .M. salmas frumenti et totidem ordei extrahi permittantur de portibus Apulie licitis et ad extractionem victualium deputatis libere a iure quolibet exiture ad partes ducatus Athenarum ferendas nostras ad te et tuum olim socium recolimus litteras destinasse quibus has alias adiungentes volumus et tue fidelitati precipimus ut non destante mandato aliquo facto vel faciendo aliquatenus in adversum immediate, post lapsum termini infra quem Ceccus Bonacursii et alii eius socii extrahere habent de predictis partibus illam frumenti quantitatem cuius ius exiture venditum extitit per nostram curiam sicut nostri nuncium prefati comitis pro eodem comite extrahere de quocumque, vel quibuscumque portuum predictorum maluerit predicta duo milia salmas frumenti et ordei ad partes predicti ducatus, ut predicitur, deferenda absque contradictione aliqua paciaris proviso etc. Datum Aquile, per magistros rationales etc., die XVII° septembris VIIIe indictionis. Segnatura precedente Reg. 74, f. 40 a t.; reg. 75, f. 119Altre copie C. Perrat - J. Longnon, "Actes relatifs à la principauté de Moreé", 1289-1300, Paris, 1967, p. 118.
xDams O.S. - ID scheda: IT-xDams-accademiapontaniana-ST0001-000573