Titolo LXXI.40
Contesto gerarchico Ricostruzione dell'archivio della Cancelleria angioinaRegistri ricostruitiCancelleria di Carlo IIRegistrum privilegiorum.
Integrazione del titolo Indizione VIIIData 1294 dic. 20 Indizione VIII Luogo NapoliPersone Montfort (de), Giovanni [conte di Squillace e Montescaglioso, gran camerario del Regno, consigliere e familiare regio] Lamanon (de), Riccardo [milite, maestro maresciallo, consigliere e familiare regio] Isernia (d'), Andrea [professore di diritto civile, consiglier e familiare regio] Capua (di), Bartolomeo [milite, notaio apostolico, protonotaro del Regno e maestro razionale] Enti Squillace e MontescagliosoSiciliaDescrizione [...] dicti casalis [...] ita quod tam ipse quam dicti heredes sui casale [...] vero nobis [...] dictis [...] quibus prestitis ideoque teneant et possideant nullamque questionem al(ia)m preter nos heredes et successores [...] ac hominibus et recognoscant pro quo quidem casali ligium homagium ab eodem Iohanne et fideli[tatis ... recipimus] iuramentum, retentes nobis ac dictis heredibus et successoribus nostris iuramentis fidelitatis prelato[rum, baronum et pheuda]tariorum, si qui sunt ibidem, et universorum hominum casalis predicti, que nobis et dictis nostris heredibus et successoribus pre[... contra] omnem hominem prestabuntur, quibus prestitis dictus Iohannes et heredes suos assecurabuntur ab ipsis prelatis, baronibus et [pheud]atariis ac hominibus iuxta consuetudinem dicti regni, salvis semper nobis et ipsis heredibus ac successoribus nostris iuramentis et [fid]elitatibus supradictis, retentis etiam causis criminalibus, pro quibus corporalis pena mortis, videlicet, vel ammissionis membrorum, aut exilii debebit inferri, collectis quoque dicti casalis hominibus per nostram curiam inponendis, que integraliter et libere per ipsam curiam exigentur, moneta etiam generali, que pro tempore de mandato curie nostre cudetur in regno predicto, quam et non aliam universi de predicto casali recipient et expendent, defensis insuper que a quibuscumque personis, invocato nostro nomine, ipsius casalis hominibus imposite fuerint contempte, quarum cognicio et castigacio ad solam nostram curiam pertinebit, collacionibus preterea feudorum quaternatorum, sive gentilium vacantium pro tempore ibidem, sive propter commissum per barones ipsius casalis crimen hereseos, aut lese maiestatis, sive pro eo quod absque legitimis heredibus ipsi barones decesserint, que utique feuda per nos et heredes ac successores nostros predictos cuicumque voluerimus conferentur, ita tamen quod dictus Iohannes et heredes sui habeant in feudis ipsis assignationem p(ossessi)onis eorum per ipsos ad mandatum nostrum hiis quibus collata fuerint faciendam habeantque relevium, servicium et iura que ab illis qui inantea feuda ipsa tenuerant debebantur, nisi forte dictus Iohannes et heredes eius a nobis et dictis heredibus et successoribus nostris premoniti negligentes extiterint in gravando huiusmodi barones, hereticos, seu rebelles, in quo utique casu, videlicet, si premoniti in illis gravandis negligentes extiterint, dominium et potestas feudi heretici, seu rebellis libere ad nostrum demanium et dominium devolvantur, salvis nichilhominus serviciis nobis exinde debitis secundum usum et consuetudinem dicti regni et omnibus quibuslibet aliis, que curie nostre de ipso, vel pro ipso casali maioris dominii ratione debentur, prout ea habemus et debere debemus in aliis regni rationis eiusdem maioris domini racione, salvis eciam usibus et consuetudinibus dicti regni et iuribus curie nostre ac alterius cuiuscumque beneficiis eciam cappellaniarum, si qua sunt, sub eiusdem casalis dominio ac ipsorum collationibus nobis et nostris heredibus reservatis. Ut autem huiusmodi nostra dacio, donacio, tradicio atque concessio perpetue plenum robur obtineat firmitatis et presens privilegium nostrum ad dicti Iohannis et heredum suorum cautelam exinde fieri et pendenti maiestati nostre sigillo cereo iussimus communiri. Alio privilegio consimili, sub aurea bulla eiusdem maiestatis nostre impressa typario, concesso eciam ad cauthelam. Actum Neapoli, presentibus viro nobili Iohanne de Monteforte, Squillaci et Montiscaveosi comite, regni Sicilie cameriario, Riccario de Alamannono milite, nostre marescalle magistro et Andrea de Ysernia iuris civilis professore, dilectis consiliariis, familiaribus et fidelibus nostris, ac pluribus aliis. Datum ibidem per manus Bartholomei de Capua militis, domini pape notarii et prothonotarii regni Sicilie ac magistri rationalis. Anno Domini M°CC°XCIIII°, die XX° mensis decembris VIIIe indictionis, regnorum nostrorum anno decimo. Segnatura precedente Reg. 183, f. 32 a t.Altre copie Microfilm Perrat dal registro originale, trasc. di Alfredo Franco.
xDams O.S. - ID scheda: IT-xDams-accademiapontaniana-ST0001-000500