Titolo Add. 7
Contesto gerarchico Ricostruzione dell'archivio della Cancelleria angioinaRegistri ricostruitiCancelleria di Carlo IIRegistrum extravagantium Comitatus Provincie et Andegavie.
Integrazione del titolo III indizioneData 1290 apr. 23 III indizione Luogo PerpignanoPersone Carlo II d'Angiò [re di Sicilia] Alfonso III [re d'Aragona] Pietro III [re d'Aragona] Giacomo [re di Maiorca] Descrizione Scriptum est domino Alfonso primogenito illustris quondam Petri olim regis Araconum etc. Karolus secundus etc. R. de Monte Aynano canonicum Iolardonem et Fa. de Cernoyano militem nuncios nostros ac litteras et instrumentum guidatici et assecuramentum benigne recepimus et intellectus hii que domni nuncii voluerimus proponere coram vobis ac litterarum ipsarum inspecto tenore intentionis proposto congaudemus quod ad tractante pacis effectam vestram sicut et nostra bona voluntas aspirat, rogamus igitur quod nuncios vestros preparatos et informatos de omnibus habere et premunire velitis cum adventus cardinalium per litteras, vel alio quoquo modo vobis mictuerint eosdem nuncios transmittatur, nos enim ad obtinendum assensum dominorum Francorum et Iacobus Maioricarum regum de guidatico et assecuramento usque ad festum Omnium Sanctorum duraturum laborabimus et operabimus inter posse, in instrumento vero guidatici, quod vobis remittimus per omnia iuxta formam instrumenti unde confecto quoddam specialiter nostrum de formam quam portaverunt dicti nuncii mensionem faciebant propter certa que vobis exponent dicti nuncii specialiter non habetur, set nostre intentionis esse sciatis et sic intelligi volumus quod in tractatis inter vos predictis treuga, guidatico et conductu dominus rex Francie ac omnes et singuli fratres sui sint et esse intelligantur inclusi. Datum Pirpiniani, die XXIII aprelis III indictionis. Segnatura precedente R.A. 52, ff. 165 a t.Localizzazione Monaco di Baviera, Monumenta Germaniae Historica, Archiv, K 123 IX 4, f. 137 [posizione fisica]
xDams O.S. - ID scheda: IT-xDams-accademiapontaniana-ST0001-000383