Titolo Add. 1
Contesto gerarchico Ricostruzione dell'archivio della Cancelleria angioinaRegistri ricostruitiCancelleria di Carlo IIRegistrum iustitiariorum.Additiones ad Registrum X
Integrazione del titolo III indizioneData 1290 feb. 06 III indizione Luogo NapoliPersone Vallibus de), Guglielmo [erario] [giustiziere di Terra di Lavoro e Contado di Molise] Descrizione Scriptum est eidem iusticiario, Guillelmo de Vallibus deputato erario cum eodem devotioni sue etc. Scripsimus vobis per litteras nostras meminimus vel sexaginta uncias turonensium de pecunia presenti generalis subventionis, vel quacumque alia fiscalis pecunia que esset per manus vestras, expressius nunciorum qui in Franciam sunt ituri nobis absque mora dispendio mitteretis quas sicut vero indigne miramur mittere non curastis. Quocirca cum iidem nuncii in procintu itineris sunt parati, districte vobis firmiter et expressius precipimus quatenus, sic regia gratia caram habetis, statim qualibet mora et occasione cessante predictas uncias auri sexaginta ne ob defectum seu negligenciam vestram iter nunciorum retardetur ipsorum nobis iuxta priorum continencium litterarum mittere infallibiliter non tardetis. Cavetis attentius ne in missione pecunie predicte maiorem commitatis negligenciam vel defectum, sicut indignacionem regiam cupitis evitare, nos tibi pecunia ipsa quam per nuncios nostros ad hoc missas a certis personis et baronibus qui eam solvere promiserunt celeriter colligetur, vobis restitui faciemus. Datum Neapoli, die VIo februarii IIIe indictionis. Segnatura precedente R.A., 50, f. 296 a t.Localizzazione Monaco di Baviera, Monumenta Germaniae Historica, Archiv, K 123 IX 4, f. 77 [posizione fisica]
xDams O.S. - ID scheda: IT-xDams-accademiapontaniana-ST0001-000349