Titolo Add. 4
Contesto gerarchico Ricostruzione dell'archivio della Cancelleria angioinaRegistri ricostruitiCancelleria di Carlo IIRegistrum extravagantium, privilegiorum et apodixarii.
Integrazione del titolo II indizioneData 1289 ago. 28 II indizione Luogo PontecorvoPersone Giacomo d'AragonaAlmugaveriEnti Calabria Citra e UltraDescrizione Scriptum est eidem iustitiario etc. Ne vulgario fame loquacitas quedum multorum relatibus narratim discurrit pro treuguis ficta componit in tuis auribus ingerat falsitatem condicionem et formam treuguarum inter nos et dompnum Iacobum dictum de Aragonia noviter initarum certa tibi descrittioni presencium facimus manifestas. Noviter igitur tua fidelitas treuguas ipsas usque ad festum Omnium Sanctorum futurum Ve indictionis esse firmatas, a quibus exclusa est penitus per terram tantum tota Calabria a faro videlicet citra usque ad Castrum Abbatis ex parte superioris maris et ex parte inferiori usque ad castrum Tribisacii, secundum quod ab eodem Castro Abbati usque ad predictum castrum Tribisacii protenditur inclusive in mari vero per totam eandem Calabriam usque ad litora terre necnon et per omnia alia loca regni nostri et in omnibus aliis territorio, insulis et locis, tam circa usque quam ultra mare positis, sub dominio nostro eiusdem dompni Iacobi sistentibus tam per terras quam per mares stabilite sunt et firme ab huiusmodi autem treuguis, Amugaveri penitus sunt exclusi, cum quibus nulla in mari, vel terra quas treugua, vel concordia est firmata, propter quod fidelitati tue mandamus quatenus treuguarum ipsarum conditione et formam per totam iurisdictionem tuam facias puplicari ut fideles omnes persentiant quod eis observandam immoneat quid cavendum. Datum aput Pontem Corvum, die XXVIIIIo augusti IIe indictionis. Segnatura precedente R.A. 50, f. 78 a t.Localizzazione Monaco di Baviera, Monumenta Germaniae Historica, Archiv, K 123 IX 4, f. 21 [posizione fisica]
xDams O.S. - ID scheda: IT-xDams-accademiapontaniana-ST0001-000344