Titolo Add. 2
Contesto gerarchico Ricostruzione dell'archivio della Cancelleria angioinaRegistri ricostruitiCancelleria di Carlo IRegistrum iustitiariorum.
Integrazione del titolo VI indizioneData 1277 dic. 26 VI indizione Luogo NapoliEnti Santissima Trinità di VenosaDescrizione Scriptum est eidem etc. Ex parte religiosorum virirum abbatis et conventus monasteri sante Trinitatis de Venusio devotorum nostrorum fuit nostre nuper expositum maiestati quod cum ipsi pro casale Corneti quod ratione ipsius monasteri in decreta tibi provincia obtinent, non tenentur Curia nostre militare servitium exhibere neque adhoamentum prestare aliquod pro eodem sicut in privilegii immunitates nostros monasterio sancte Trinitatis de Venusio dudum indultis plenius dicitur contineri, tu eosdem abbatem et conventum seu officiales ipsos ad solvendum tibi adhoamentum compellis et propterea ipsos super hiis et rebus eiusdem monasteri molestas et multipliciter inquietas. Cumque predicti abbas et conventus licteras nostras ad te impetrasse dicentur inter alia continentes, ut terminum ipsis abbati et conventui certum prefigeres in quo coram magistris rationalibus magne nostre Curie comparerent, ad ostendendum et docendum ipsam curiam de privilegiis supradictis, dictique abbas et conventus ante prefixum eis terminum presentationis ipsorum composuerint, propterea coram nobis celsitudini nostre supplicarunt humiliter, ut privilegia et iura ipsius monasteri inspici et audiri benignius mandaremus. Cum igitur propter infirmitatem nostram qua fuimus utrumque gravati, a qua liberati sumus plenarie a domino faciente et infirmitatem etiam consiliariorum nostrorum quos nobiscum habere non possumus nequeamus ipsi providere negotio in presenti, fidelitati tue precipiendo mandamus quatenus eosdem abbatem et conventum seu officiales ac procuratores ipsorum usque per totum proximum venturum mensem februarii usque quo terminum ipsis ad veniendum et docendum in curia nostra plenarie de privilegiis supradictis prefiximus non molestes propterea nec perturbes nec facies a tuis officialibus molestari, inritum revocans si contra eos super hoc ad aliquid processisti, veniente autem termino supradicto ad exactionem predicti adhoamenti procedas. Iusta traditam tibi formam, nisi specialem mandatum nostrum de non exigendo recipere te continget. Datum Neapoli die XXVI° decembris VIe indictionis. Note L'addizione è a cura di Ferdinando Salemme.Segnatura precedente Registro 26, f. 174 a t.Localizzazione ASNA, Archivio Loffredo, Allegazioni, busta 13, opuscolo 8, pp. 17-18 [posizione fisica]
xDams O.S. - ID scheda: IT-xDams-accademiapontaniana-ST0001-000234