Titolo Add. 7
Contesto gerarchico Ricostruzione dell'archivio della Cancelleria angioinaRegistri ricostruitiCancelleria di Carlo IRegistrum extravagantium infra et extra Regnum, de Curia.
Integrazione del titolo Indizione VIIData 1274 ago. 16 Indizione VII Luogo LagopesolePersone Morrier, Adamo [vicario di Sicilia] Faronville de, Guglielmo [vicecancelliere] Descrizione Ade Morhier. Benigne recipimus litteras tuas ... et quia significavisti per eas processum tuum habitum circa diligentem custodiam maritime ipsarum parcium ob incursus galearum Ianuensium nostrorum inimicorum et hostium, que ad diversa loca maritima earundem parcium, ut offenderant fideles nostros, habuerunt accessum, sicut distincte et seriatim hec omnia ipse tue littere continebant et qualiter galee ipse in partibus ipsis cum infortunis in eis navigancium recesserunt et quod huiusmodi processus tuos referre celerius nostre consciencie nequisti, eo quod fari intemperies procellosa cursoris tui transitum per plures et multas dies, sicut in eisdem tuis continebatur litteris, impedivit, seu diu per te habitum super diligenti custodia et defensione terrarum dicte maritime et in significandis predictis omnibus, quamquam huiusmodi significacio et predicti fari obstaculo non potuerit sic celeriter, ut debuit, ad nostram conscienciam pervenisse, duximus comendandum, volentes et tue fidelitati mandantes ut, sicut honori nostro expediens fuerit, sic de diligenti municione et custodia terrarum predicte maritime, cum oportunum fuerit, studeas providere, quod terras easdem in honorem et tuto statu ... de bono in melius conservare et tu proinde magis ac magis occurras conspectui nostre celsitudinis merito commendandus ... Datum aput Lacumpensilem per magistrum Guillelmum de Farumvilla, XVI augusti II indictionis. Note L'addizione è a cura di Ferdinando Salemme.Segnatura precedente R.A., 14, f. 294Localizzazione Monaco di Baviera, Monumenta Germaniae Historica, Archiv, K 123 IX 1, f. 380. [posizione fisica]
xDams O.S. - ID scheda: IT-xDams-accademiapontaniana-ST0001-000174