Titolo Add. 1
Contesto gerarchico Ricostruzione dell'archivio della Cancelleria angioinaRegistri ricostruitiCancelleria di Carlo IRegistrum secretorum, de privatis et extravagantium.
Integrazione del titolo II indizioneData 1273 dic. 21 II indizione Luogo CoratoPersone Piacenza de, Giacomo di LeoneFaronville de, Guglielmo [vicecancelliere] Descrizione Scriptum est vicario Sicilie etc. Ex parte Iacobi Leonis de Placencia habitatoris Trapani fuit expositum coram nobis quod, licet ipse a vigini annis citra usque nunc in Trapano ut civis et incola terre predicte steterit conferendo, communicando in collectis aliisque oneribus cum aliis hominibus dicte terre se pro Ianuense nullo alterius astringente et in eadem terra habeat bona burgensatica, familiam et uxorem ac maiestatis nostre postquam dominium regni habuimus semper fidelis extiterit et devotus, occasione tamen mandati nostri contra Ianueses et bona ipsorum generaliter editi terra ipsius Iacobi eo, quo dicebatur Ianuensis, ad opus curie nostre capta fuerunt, ipso igitur supplicante etc., cum nolumus fideles nostros sub pretextu infidelium aggravari, fidelitati tue etc., quatinus super te, quod predictus Iacobus a viginti annos citra civem Trapani nostrumque fidelem, postquam regni dominium habuimus, fuisse ac esse se asserit et super aliis omnibus supradictis propositis per eundem nec non utrum post presentem discordiam inter nos et Ianuenses exportam idem favorabilis eisdem Ianuensibus fuerit puplice vel occulte fideliter inquiras et, quicquid inde inveneris, nobis sub tuo sigillo intimare procures et, usque quo tibi nostro beneplacitum rescribatur, bona ipsius capta occasione predicta transferri vel distrati non facias vel permittas, licet ea facias in custodia et manu curie cum diligencia conservari, attencius provisurus, ne pretextu bonorum ipsius alia bona Ianuensium cum illis fuerint in fraudem nostre curie involuta, super quo te diligenter inquirere volumus et ipsa curie fideliter intimari. Datum Caurati per eundem G., XXI decembris II indictionis. Segnatura precedente R.A. 18, f. 186Localizzazione Monaco di Baviera, Monumenta Germaniae Historica, Archiv, K 123 IX 1, f. 318. [posizione fisica]
xDams O.S. - ID scheda: IT-xDams-accademiapontaniana-ST0001-000161