Titolo Add. 1
Contesto gerarchico Ricostruzione dell'archivio della Cancelleria angioinaRegistri ricostruitiCancelleria di Carlo IRegistrum Camere.
Integrazione del titolo I indizioneData 1272 ott. 26 I indizione Luogo NapoliPersone Mansella, GiovanniRaviolo, Giovanni [capitano in Piacenza] Villano, RaimondoBeaumomt, PietroCantelme, Giacomo [vicario generale in Lombardia] Descrizione Scriptum est Iohanni de Salerno dilecto etc. De fide, prudentie et strenuitate tua ab experto plenarie confidentes te capitaneum ducentorum equitum, quorum centum esse volumus ad duos equos et reliquos centum ad unum equum, de quibus centum ad equum unum Iohannes Raviolus per nos capitaneus est statutus, ita tamen quod tibi in omnibus pareat et intendat in partibus Placentie duximus statuendum, volentes et fidelitati tue precipiendo mandantes quatinus ad partes illas te personaliter conferens capitaniam ipsam sic ad honorem et fidelitatem nostram exerceas custodiendo salubriter civitatem Placentie ac inimicos Ecclesie et nostros viriliter aggravando, quod tua possit fidelitas in conspectu nostro per effectum operis merito comendari, predictos autem centum stipendiarios ad equos duos, quinquaginta scilicet recipias, vel in Urbe, vel de illis qui cum vicario nobis huc usque steterunt, aut ubi tibi melius videbitur expedire, provisurus attente quod stipendiarii ipsi sint fideles ac armis et equis bene muniti, ita quod nostra servitia prout decet, fideliter exequantur, reliquos vero quinquaginta volumus esse Raynaldum Villanum et alios nuper in Urbe cum ipso in serviciis nostris missos, quibus omnibus ducentis stipendia, que consueverunt recipere Lombardi in Lombardie partibus commorantes, volumus exhiberi, pro illis autem stpendiariis, quos tecum duces, nobilis vir Petrus dominus Bellimontis etc., cui super hoc scribimus, de stipendiis faciat provideri et licet te tam prefato Iohanni Raviolo, quam dicto Raynaldo Villano profecerimus, volumus quod tu Iacobo Gantelmi nostro in Lombartdia vicario generali vel ei, qui eius loco fuerit, tanquam capitaneo et vicario generali in omnibus ad honorem et fidelitatem nostram pareas et intendas. Datum Neapoli per eundem, XXVI octobris prime indictionis. Bibliografia R.C.A. vol. X, reg. XLIX, 7 p. 215 (regesto). Segnatura precedente R.A. 15, ff. 58 e 114Localizzazione Monaco di Baviera, Monumenta Germaniae Historica, Archiv, K 123 IX 1, f. 200 [posizione fisica]
xDams O.S. - ID scheda: IT-xDams-accademiapontaniana-ST0001-000132