Titolo Add. 11
Contesto gerarchico Ricostruzione dell'archivio della Cancelleria angioinaRegistri ricostruitiCancelleria di Carlo IRegistrum extravagantium extra Regnum.
Integrazione del titolo I indizioneData 1272 dic. 03 I indizione Luogo AversaPersone Raiano de, Berardo [vicario in Roma] Besençon de, Ugo [camerario in Roma] Descrizione Scriptum est Berardo de Rayano dilecto consiliario ac magistro Hugoni de Bisuntio clerico et camerario, vobis etc. Cum vasa et bona omnia quorumlibet Ianuensium, que in Urbe et districtus eius sunt ad presens et ibidem in posterum poterunt reperiri, ad manus nostre curie decreverimus capienda, presencium vobis tenore precipimus quatinus sicut honorem nostrum diligitis et vobis cupitis complacere statim, receptis presentibus, vos anbo, vel tu, camerarie in Urbe, cum consciencia ipsius vicarii, vel alicuius ad hoc statuendi per eum et ad illa loca maritime ipsarum parcium vestre iurisdictioni subiectarum, in quibus conversantur et confluunt Ianuenses et ubi sint de vasis et bonis ipsorum, mittatis personas ydoneas, de quibus sicut de vobis ipsis possitis confidere, et ad habita in hiis per te, camerarie in Urbe et per huiusmodi personas mittendas illa celeritate, cautela, diligencia et sollicitudine, quas negocium ipsum exposcere noscitur, tu camerarie in Urbe et predicte persone mittende provenientes et preoccupantes taliter Ianuenses predictos in rebus huiusmodi occupandis, quod non possint res ipse aliquatenus occultari, ea omnia vasa et bona capere ad manus nostre curie studeatis, de omnibus autem, que capta fuerint in Urbe ac singulis terrarum et locorum districtus vobis eiusdem tam per te, camerarie, quam per huiusmodi personas, quas ad hoc miseritis, confici volumus tria puplica consimilia instrumenta continencia omnes et singulas res captas particulariter et distincte, quorum unum penes eos, vel ipsas personas ad id per vos missas, et aliud penes consulem ipsorum Ianuensium, vel alium, quem Ianuenses ipsi ad hoc deputaverint in terra ubi vos huiusmodi capte fuerint, remaneant et reliquum ad nostram presenciam destinetur, consignari eciam volumus res omnes huiusmodi sigillis tam tui, camerarie, vel personarum ipsarum ad hoc mittendarum, quam eiusdem consulis, seu predicti deputandi, necnon et illorum, quorum fuerint res predicte ac significari nobis premissa omnia per vestras litteras specialem totum processum huiusmodi negocii seriose ac dilucide continentes, deferendas ad nos per vestros fideles nuncios, qui vestro et ipsarum personarum, quas ad hoc miseritis, processui presencialiter interfuerint et scient ac possint nos vive vocis oraculo instruere in premissis, ita quod in posterum nequeat de hiis aliud, quam quod significaveritis inveniri, omnes preterea Ianuenses, qui nunc sunt et in posterum erunt in urbe et districtu eius, iurare faciatis ipsisque precipiatis sub pena ammissionis bonorum suorum, vel, nisi bona iusti habeant, recipiatis fideiussoriam caucionem, ut de Urbe ac districtu eius absque nostro speciali mandato, vel expresse licencia non recedant, inhibeatis eciam districtius tam Romanis quam aliis de Urbis districtu ac exteris universis habentibus quocumque vasa in quibuscumque locis dicte maritime, ne alicuius Ianuensis persona, vel bona exinde ad aliquas partes transvehere quoquo modo presumant, si vero predicti Ianuenses penes quamcumque personam, si vero predicti Ianuenses penes quamcumque personam de Urbe vel eius districtu bona sua, vel ex eis aliqua deposuerint vel occultave, detemptores bonorum ipsorum ad dicendam veritatem et eadem bona assignanda in forma prescripta, sicut vos, vel predicte persone per vos mittende expedire videritis, compellatis, ita quod nichil prorsus de bonis ipsis obmittatur quin id in vestris, vel personarum ipsarum manibus habeatur, preterea, quia intelleximus, quod in fauce fluminis Tiberis est quedam galea Ianuensis, tam hominibus, quam mercibus onerata, sic curetis nullam in hoc moram, seu desidiam committentes, cum istud procedens cordi nostro, presertim, cum intellexerimus, quod in ea quidam nostri proditores transvehantur, ut ipsam cum personis et rebus in ea existentibus effugere nequeat manus vestras, vel si forsan casu aliquo ipsam capere non possetis, ad eam dampnificari faciendam per omnem viam et modum, quibus melius fieri poterit, invitamini toto posse astricte nichilominus inhibentes ac omni studio et vigilancia procurantes, ut nulla prorsus victualia, vel alia quecumque de Urbe et districtu eius ac civitatis veteris versus Ianuam, vel terras et loca sue maritime ac tocius eius districtum aliquatenus deferantur, volumus eciam ut, in quantum bono modo fieri poterit, absque offensa domini nostri summi pontificis in Montealto, Corneto et locis aliis circumadiacentibus, sicut in aliis partibus districtus Urbis, delacio dictorum victualium et aliorum quorumlibet debeat inhiberi, si vero tu prefatus vicarius videris per te ad hoc non debere procedi in ipsis terris Ecclesie, tu prefatus camerarius procedas ad ea, in quantum per te convenienter fieri poterit, ita quod non auctoritate mandati nostri set ex motu proprio moveri et talia videaris. Datum Averse per eundem, III decembris prime indictionis. Segnatura precedente R.A. 15, ff. 61 a t.-62Localizzazione Monaco di Baviera, Monumenta Germaniae Historica, Archiv, K 123 IX 1, ff. 220-26 [posizione fisica]
xDams O.S. - ID scheda: IT-xDams-accademiapontaniana-ST0001-000120