Titolo Add. 6
Contesto gerarchico Ricostruzione dell'archivio della Cancelleria angioinaRegistri ricostruitiCancelleria di Carlo IRegistrum extravagantium extra Regnum.
Integrazione del titolo I indizioneData 1272 nov. 05 I indizione Luogo AversaPersone Mansella, Giovanni [capitano in Piacenza] Descrizione Scriptum est Iohanni Manselle de Salerno. Volumus et facultatem plenam in hac parte tibi tenore presentium concedentes tue fidelitati precipimus quatinus si qui desint de numero equitum deputatorum ad veniendum tecum ad partes Placentie moraturorum ibidem in curie nostre servitiis tibi commissis, iuxta tue commissionis, tenorem equites sufficientes et ydoneos strenuos ac armis decenter munitos, quemlibet duos equos habentem et de quibus plena possit haberi fiducia invenire et solidare seu ad gagia recipere debeas tecum in predictis servitiis moraturos, ita quod stipendiariorum numerus distinctus in predicte tue commissionis litteris compleatur, nos enim eis ut ceteris satisfieri volumus de ipsorum gagiis pro tempore in quo in ipsis servitiis morabuntur ad racionem scilicet ad quam stipendiariis huiusmodi per ipsas commissionis litteras precipitur satisfieri. Datum Averse per eundem, V novembris prime indictionis. Segnatura precedente R.A. 15, f. 58 a t.Localizzazione Monaco di Baviera, Monumenta Germaniae Historica, Archiv, K 123 IX 1, f. 208 [posizione fisica]
xDams O.S. - ID scheda: IT-xDams-accademiapontaniana-ST0001-000115