Titolo NapoliVII.174Indizione VI05 marzo 1383
Contesto gerarchico Ricostruzione dell'archivio della Cancelleria angioinaRegistri ricostruitiCancelleria di Carlo IIIQuaternus privilegiorum anni VI indictionis
Integrazione del titolo Indizione VIData Indizione VI05 marzo 1383 Indizione VI Luogo NapoliPersone Carlo III d'Angiò Durazzo [re di Sicilia] Petra (de), Nicola [familiare del re] Merolinis (de), GentileDescrizione Karolus tertius Dei gratia rex etc. Iusticiario provincie Aprutii, vel eius locumtenenti presenti, seu primo futuro fideli nostro, gratiam etc. Cum Nicolaus de Petra fidelis et familiaris noster solverit, sicut dicit, in camera thesaurariis nostris pecuniam adhoamenti, seu feudalis servitii anni proxime preteriti V indictionis, ad quod curie tenebatur pro castro Collis Alti et certa parte Castri Sangri ac aliis eius bonis feudalibus, que immediate et in capite tenet ab eadem curia in iurisdictione tua prefata, volumus et fidelitati tue precipiendo mandamus quatenus, constito tibi de solutione dicte pecunie, per apodixam thesaurariorum ipsorum contra eumdem Nicolaum ad solutionem dictarum quantitatum, aucthoritate cuiuscumque mandati nostri contrarii precessori tuo, seu tibi inde directi nequaquam procedas, quinimmo in irritum revoces, si contra eum, aut bona eius, seu contra dictos statutos pro parte curie ad procurandum bona predicta in aliquo propterea per eundem precessorem tuum, vel per te forsitan esset processum. Presentibus post opportuna et debitam inspectionem earum remanentibus presentanti efficaciter modo premisso in antea valituris. Datum Neapoli per eundem virum nobilem Gentilem de Merolinis de Sulmona etc., anno Domini MCCCLXXXIII, die V martii VI indictionis, regnorum nostrorum anno secundo. Bibliografia Archivio di Stato di Napoli, Archivio della ricostruzione della cancelleria angioina, S. Sicola, Repertorium septimum regni Caroli III, f. 102 a t. (not.); ivi, M. Chiarito, Diplomata et nonnullae scripturae recollectae et partim exemplatae, rep. 47, f. 41 (trasc.), f. 240 a t. (not.); ivi, M. Chiarito, Diplomata et nonnullae scripturae recollectae et partim exemplatae, rep. 48, f. 77 (trasc.) Società napoletana di storia patria, Carte Ricciardi, b. 1, n° 5 (not.). Segnatura precedente Reg. 359, f. 104 a t.
xDams O.S. - ID scheda: IT-xDams-accademiapontaniana-ST0001-002655