Titolo NapoliIII.030Indizione V03 febbraio 1382
Contesto gerarchico Ricostruzione dell'archivio della Cancelleria angioinaRegistri ricostruitiCancelleria di Carlo IIIQuaternus privilegiorum anni V indictionis
Integrazione del titolo Indizione VData Indizione V03 febbraio 1382 Indizione V Luogo NapoliPersone Carlo III d'Angiò Durazzo [re di Sicilia] Fusco (de), Ambrogio [ciambellano] Orsini, GiovanniDescrizione Karolus etc. Universis etc. In examine itaque nostre mentis delectabiliter actendentes devotionis zelum, obsequendi promptitudinem et sinceritatis affectum Ambrosii de Fuscho de Ravello, cambellani et fidelis nostri dilecti, grata quoque et accepta servitia, tam per predecessores ipsius Ambrosii clare memorie domino genitori nostro, quam per eumdem Ambrosium maiestati nostre cum omni promptitudine prestita et impensa, et ob eius fidelitatem servandam predecessores ipsius reducti sunt ad maximam paupertatem, tum etiam quia Ambrosius ipse et ipsorum predecessorum suorum inherendo vestigiis maiestati nostre servire continue non desinuit neque cessat, nullis sue persone parcendo periculis, sumptibus et expensis, quibus nec immerito liberalitatem nostram promeruit et congrue retributionis beneficium sibi vindicavit, eidem Ambrosio ac suis utriusque sexus heredibus ex suo corpore legitime descendentibus, natis iam et in antea nascituris, de unciis quinquaginta de carolenis argenti ponderis generalis per annum percipiendis per eum ac dictos suos heredes annis singulis integre et sine diminutione quacumque in et super iuribus cabelle ferri, azari, picis partium Apulie de certa nostra scientia liberalitate mera et gratia speciali duximus presentium tenore providendum, sic equidem quod prefatus Ambrosius ipsique sui heredes huiusmodi provisionem annuam unciarum quinquaginta immediate et in capite a nobis nostrisque in dicto regno heredibus et successoribus perpetuo teneant et possideant nullumque alium, preter nos ac ipsos heredes et successores nostros superiorem et dominum exinde recognoscant servireque tenenantur nobis et heredibus et successoribus ipsis nostris de contigenti et debito proinde feudali servitio seu adhoa ad rationem videlicet de unciis auri quinque et quarta pro singulis unciis annui redditus in pecunia stabilita secundum quod est de usus et consuetudine dicti regni etc. In cuius rei testimonium presentes licteras exinde fieri et pendenti maiestatis nostre sigillo iussimus communiri. Datum Neapoli per virum magnificum Ioannem de Ursinis etc., anno Domini 1382, die tertio mensis februarii quinte indictionis, regnorum nostrorum anno primo. Bibliografia Archivio di Stato di Napoli, Archivio della ricostruzione della cancelleria angioina, S. Sicola, Repertorium septimum regni Caroli III, f. 34 (not.); Biblioteca nazionale di Napoli, ms. X B 2, f. 126 a t. (not.); Società napoletana di storia patria, ms. XX A 16, f. 202 (not.); ivi, Carte Ricciardi, b. 1, n° 5 (not.); M. Camera, Memorie storico-diplomatiche dell'antica città e ducato di Amalfi, vol. II, Salerno 1881, p. 394 (trasc.). Segnatura precedente Reg. 358, f. 54
xDams O.S. - ID scheda: IT-xDams-accademiapontaniana-ST0001-001408