Titolo NapoliII.142Indizione V09 maggio 1382
Contesto gerarchico Ricostruzione dell'archivio della Cancelleria angioinaRegistri ricostruitiCancelleria di Carlo IIIExtravagancia anni V indictionis
Integrazione del titolo Indizione VData Indizione V09 maggio 1382 Indizione V Luogo NapoliPersone Carlo III d'Angiò Durazzo [re di Sicilia] Carlotis (de), Antonio [professore di diritto civile] Martino (di), Pietro [ostiario e familiare] Carata (de), Giovanni [ribelle] Merolinis (de), GentileEnti Val di Crati e Terra GiordanaDescrizione Karolus tercius etc. Iustitiario Vallis Gratis et Terre Iordane, vel eius locumtenenti, necnon et Antonio de Carlotis iuris civilis professori, vel eorum alteri fidelibus suis, gratiam et bonam voluntatem. Pridem attento merito sincere devotionis et fidei Petri Martini dicti Romani hostiarii, familiaris et fidelis nostri eius quoque gratis et acceptis serviciis prestitis nobis fideliter digno premio compensandis, eidem Petro pro se et suis heredibus bona omnia mobilia et stabilia Iohannis de Carata de Sancto Niceto de predicta provincia ubicumque sistentia, devoluta utique rationabiliter ad curie nostre manus propter notoriam infidelitatem et rebellionem ut ponitur dicti Iohannis erga maiestatem nostram patenter ostensam, dedimus, donavimus et concessimus gratiose et propterea volentes et intendentes dictam donationem nostram sic debito nostro procedere quod ipsi Petro speratum fructum afferat et ex demeritis dicti Iohannis per processus clarentibus firma stabilitate maneat et certa ratione subsistat fidelitati vestre de certa nostra scientia precipiendo mandamus quatenus, receptis presentibus, vos, vel alter vestrum ad quem presentes pervenerint contra ipsum Iohannem super dicta causa infidelitatis et rebellionis, inspecto processu contra ipsum propterea incohato, diligentius inquiratis ipso Iohanne vocato et audito super hiis in deffensionibus et allegacionibus suis iustis decernentes et declarantes super hiis actentis meritis processus huiusmodi exinde per vos, seu per vestrum alterum quod iuri et iustitie videritis convenire. Ut proinde dum ipsius Iohannis demerita rationabiliter cum condempnant, suadente executiva iustitia, prefata nostra donatio in suis viribus noscatur subsistere et dicto Petro efficaciter promovere. Datum Neapoli, per virum nobilem Gentilem de Merolinis etc., anno Domini MCCCLXXXII, die VIIII maii quinte indictioni, regnorum nostrorum anno primo. Bibliografia G.M. Monti, L'età angioina, in Storia dell'Università di Napoli, Napoli 1924, p. 84 (not.); Id., Cinque postille di storia Calabro-Lucana, in «Archivio storico per la Calabria e la Lucania», I, 1 (1931), p. 11 dell'estr. (trasc.); Id., Ancora sullo Studio generale di Napoli da Giovanna I a Giovanna II, in Id., Nuovi studi angioini, Trani 1937, vol. II, III p. 462 (trasc.). Segnatura precedente Reg. 358, f. 236 e a t.
xDams O.S. - ID scheda: IT-xDams-accademiapontaniana-ST0001-001030