Titolo LXXII.29
Contesto gerarchico Ricostruzione dell'archivio della Cancelleria angioinaRegistri ricostruitiCancelleria di Carlo IIRegistrum secretorum.Secreto Apulie
Integrazione del titolo VIII indizioneData 1294 set. 02 VIII indizione Luogo AquilaPersone Carlo II d'Angiò [re] Enti Santo Sepolcro in BarlettaDescrizione Karolus Secundus Dei gratia rex Jerusalem, Sicilie, ducatus Apulie, principatus Capue, Provincie et Forcalqueri comes. Secretis ac magistri portulanis Apulie, fidelibus suis, gratiam suam et bonam voluntatem. Ad subplicationem canonicorum Sancti Sepulcri in Barulo, devotorum nostrorum, nuper culmini nostro factam quibus olim die XXIIII° iulii proximo preterito VIIe indictionis, extrahendi de portu Baruli de victualibus massariorum eiusdem domus libere a iure exiture frumenti salmas quingentas et ordei salmas totedem generalis mesura ferendas tamen vassallis convenientis ad insulam Cipro pro substentacione fratrum et familiarium domus eiusdem in Cipro post lasum (sic!) silicet instantis festa Omnium Sanctorum octave indictionis de speciali gratia licentiam duximus concedendam sicut alie licentie nostre continent pro inde vobis misse ius balistarum Curie nostre debitum pro vassallo cum quo dictum frumentum et ordeum ad dictam insulam deferetur prefatis canonicis ac inter gratiose remisimus ea p[...] fidelitati vestre precipimus quatenus ius balistarum huiusmodi pro eodem vassello Curie debitum ab eisdem canonicis [...] exigatis aut exigi faciatis. Datum Aquile per magistros rationales Magne Curie nostre anno domini M° CC° XCIIII°, die II° septembris VIIIe indictionis regnorum nostrorum anno X°. Segnatura precedente Reg. 75, f. 116Altre copie Microfilm Perrat dal registro originale, trascr. di F. Salemme
xDams O.S. - ID scheda: IT-xDams-accademiapontaniana-ST0001-000569