Archivio Storico, persone

Titolo NapoliVII.016Indizione VI24 ottobre 1382
Contesto gerarchico Ricostruzione dell'archivio della Cancelleria angioinaRegistri ricostruitiCancelleria di Carlo IIIQuaternus privilegiorum anni VI indictionis
Integrazione del titolo Indizione VIData Indizione VI24 ottobre 1382 Indizione VI Luogo NapoliPersone Carlo III d'Angiò Durazzo [re di Sicilia] Caetani, Onorato [conte di Fondi] Caetani, Giacomo [milite] Merolinis (de), GentileDescrizione Karolus etc. Tenore presentium notum facimus eorum serie inspecturis, tam presentibus, quam futuris quod, sicut fide digna relatio nos instruxit, habitis et contractis dudum solemniter et legitime inter Honoratum Gayetanum, qui se comitem Fundorum intitulat, ex parte una, et virum magnificum Iacobum Gayetanus militem, fratrem eius, fidelem nostrum, ex altera parte, quibusdam conventionibus atque pactis solemniter celebratis et firmatis in testimonio publico sub promissione et personalibus obligationibus et iuramentis de observandis et adimplendis eisdem et non contraveniendo et cum obligatione omnium bonorum eius, feudalium et burgensaticorum ubicumque sistentium, accedentibus et intervenientibus stipulationibus hinc inde factis et quod, si contra factum fuerit, pena in hiis adiecta pro medietate applicaretur nostre curie et pro reliqua medietate persolveretur parti contra quam fieret prout instrumenta publica facte exinde dicuntur latius continere dictusque Honoratus, non observando et adimplendo pacta et conventiones predictas, sed temere conveniendos in pecuniarias penas in eisdem instrumentis adiectas, noscitur incidisse et creditur similiter debere incidere in futurum, pretextu clausule in eisdem instrumentis appositis, quod pena ipsa totius commictatur et exigatur quotiens fuerit contraventum, ratis manentibus convencionibus et pactis eisdem, que pena pro medietate rationabiliter ad curiam nostram spectat et debetur eidem, nos, considerantes grandia, grata plurimum et accepta servitia maiestati nostre constanter et fideliter prestita cordialique devotioni exhibita per eundem Iacobum nostro profecto grata prosecutione et liberali remuneracione condigna, eidem Iacobum et suis heredibus dictas pecuniarias penas commissas et commictendas, acquisitas et acquirendas nostre curie ac rationabiliter spectantes ad eam quovismodo ex premissis causis, vel ipsarum aliqua, seu aliis similibus dependentibus et connexis ex eis omneque ius omnemque actionem realem, personalem, utilem, directam, seu mixtam et in rem scriptam nobis et ipsi nostre curie competens, competentem, competituram adversus ipsum Honoratum et bona ipsius et specialiter in dicto comitatu et terris comitatus Fundorum et bonis aliis dicti Honorati, cum potestatibus, auctoritatibus, privilegiis et prerogativis, quibus ipsa nostra curia in consequendis illis fungi potest et posset harum serie, de certa nostra scientia, damus, donamus, tradimus et, ex causa donationis proprii motus instinctu, concedimus in perpetuum de liberalitate mera et gratia speciali, investientes proinde, ex nunc, prout ex tunc, ipsum Iacobum, pro se et suis heredibus, de presenti nostra gratia et in quasi possessione inducentes per nostrum anulum presentialiter modo premisso, quam investituram vim et efficaciam vere ac realis traditionis, seu quasi traditionis et assigntionis iurium et actionum ipsarum super comitatu et bonis predictis decernimus et volumus obtinere, ita quod Iacobus ipse et dicti sui heredes, tam contra ipsum Honoratum et heredes eius, quam adversus personas alias quascumque et super comitatu et bonis predictis et aliis dicti Honorati, habeant plenam et liberam potestatem et auctoritatem capiendi, auctoritate propria, bona ipsa cum iuribus et pertinenciis eorum et petendi, experiendi et consequandi ius et actionem penalem predictam usque ad integram quantitatem ad ipsam curiam nostram spectantem in et super dictis comitatu et terris ac bonis aliis Honorati prefati et postquam illa consecuti fuerint tenendi, habendi, possidendi, donandi, utifruendi, vendendi et alienandi, seu insolutum tenendi et faciendi tamquam de propriis bonis suis illisque privilegiis in hac parte potiatur et gaudeat quibus ipsa nostra curia in illis consequendis et habendis tanquam fiscalibus fungi et uti posset, volentes et decernentes expresse de ipsa certa nostra scientia et dominica potestate, tam consideracione premissarum, quam ex causa rationabili alia nos movente, quod idem Iacobus et sui heredes in consequendis et habendis predictis iuribus et actionibus usque ad integras quantitates penales in eisdem instrumentis expressas, tam commissas, quam commictendas iuxta seriem instrumentorum predictorum omnibus aliis ex quacumque causa, sive causis quantumvis rationalibus, sive favorabilibus in eisdem comitatu, terris et bonis Honorati prefati iuribus et pertinenciis eorundem pretendentibus, ius habere penitus proferantur et sint circa premissa ceteris aliis potiores predictaque omnia valeant, teneant et firma persistant nunc et omni futuro tempore nullamque impugnationem, seu obstaculi contradictionem circa illorum assecucionem integram et realem quemlibet pertimescant, sed omni tempore serventur illesa legibus, constitutionibus, capitulis, edictis et ordinationibus aliis, nec non licteris, privilegiis et mandatis quibuscumque contrariis factis, vel faciendis in antea sub quacumque forma et expressione verborum et cum quibuscumque clausulis derogatoriis, per que et quas effectus presencium impediri posset, vel diminutionem, impugnationem, vel derogationem recipere, quas et que in hac parte de ipsa certa nostra scientia tollimus ac viribus et efficacia vacuamus, nullatenus obstituris et non obstante etiam quod bona ipsa obligata feudalia esse noscuntur, mandantes ipsarum vigorem presentium de dicta certa nostra scientia officialibus nostris universis et singulis dicti regni, ad quos spectat et spectare poterit quocumque nomine censeantur presentibus et futuris ipsorumque locatenentibus, ut presentis nostre concessionis forma per eos diligenter attenta et efficaciter observata eidem Iacobo et suis heredibus, vel procuratori ipsorum pro eis in assecutione iurium et actionum ipsarum assistant eorum auxiliis, consiliis, presidiis et favoribus oportunis ac in quibuscumque causis monendis propterea forsitan coram eis, seu ipsorum aliis per eumdem Iacobum et eius heredes, vel procuratorem ipsorum pro eis ministrant et faciant eis summarie, de plano, sine strepitu et figura iudicii, cum prerogativis, privilegiis atque favoribus fiscalium iurium concessorum a nobis iusticiam celerem, favorabilem ac etiam expeditam. In cuius rei testimonium presentes licteras exinde fieri et pendenti maiestatis nostre sigillo iussimus communiri. Datum Neapoli per virum nobilem Gentilem de Merolinis etc., anno Domini MCCCLXXXII, die XXIIII octubris VI indictionis, regnorum nostrorum anno II. Bibliografia Archivio di Stato di Napoli, Archivio Gaetani d'Aragona di Laurenzana, fascio 35, incart. 39, doc. 1303 f. 4 a t. (not.); ivi, Archivio della ricostruzione della cancelleria angioina, S. Sicola, Repertorium septimum regni Caroli III, f. 80 (not.); ivi, M. Chiarito, Repertorium et index regesti Caroli III signati 1382 et 1383, f. 33 a t. (not.); Società napoletana di storia patria, ms. XXV A 15, f. 223 a t. (not.); ivi, Carte Ricciardi, b. 1, n° 5 (not.); L. Ermini, Onorato 1. Caetani conte di Fondi e lo scisma d'Occidente, Roma 1938, VII p. 121 (trasc.); G. Caetani, Domus Caietana. Storia documentata della famiglia Caetani, Medio Evo, vol. I/II, San Casciano Val di Pesa 1927, p. 5 (not.); S. Pollastri, Les Caetani de Fondi. Recueil d'actes. 1174-1623, Roma 1998, 181 p. 291 (trasc.). Segnatura precedente Reg. 359, ff. 158 a t.-159
xDams O.S. - ID scheda: IT-xDams-accademiapontaniana-ST0001-002496