Archivio Storico, persone

Titolo NapoliVI.168Indizione VI06 settembre 1382
Contesto gerarchico Ricostruzione dell'archivio della Cancelleria angioinaRegistri ricostruitiCancelleria di Carlo IIIExtravagantia anni VI indictionis
Integrazione del titolo Indizione VIData Indizione VI06 settembre 1382 Indizione VI Luogo NapoliPersone Carlo III d'Angiò Durazzo [re di Sicilia] Caetani, Francesco [castellano di Mola di Bari] Caetani, fu Carlo [castellano di Mola di Bari] Merolinis (de), GentileEnti Terra di BariDescrizione Commissio castellanie pro Francisco Gaytano de Neapoli.
Karolus tertius etc. Francisco Gaytano de Neapoli, nato quondam Karoli Gaytani de Neapoli militis, dicti Sacchi, castellani castri nostri terre Mole de provincia Terre Bari, fideli nostro, gratiam nostram et bonam voluntatem. Mortuo nuper sicut Domino placuit dicto Karulo patre tuo et per eius obitum dicta castellania castri terre Mole ad manus curie nostre vacante, nos considerantes grata fidei et servitiorum merita dicti quondam Karoli quibus erga suos posteros condigne dirigimus nostre grate prosecutionis affectum, tibi qui posteritatis successu ipsius tui patris representas ymaginem quamve speramus in fide et virtutibus eundem tuum genitorem verisimiliter imitari debere, cum nesciat vena deficere a dulcedine sui fontis, de huiusmodi castellanie officio usque ad nostrum beneplacitum cum potestate serviendi in illo per tuum ydoneum substitutum, de cuius defectibus et excessibus tu astrictus nostre curie principaliter tenearis et cum consuetis gagiis unciarum auri viginti ponderis generalis per annum, solvendis tibi, seu dicto substituto, vel procuratori tuo pro te et servientibus opportunis ad ipsius castri custodiam detinendis de quorum detentione tuis humeris inheremus donec officium ipsum gesseris per te, seu substitutum eundem, super ac de quacumque fiscali pecunia iurium, reddituum et proventuum baiulationis, collectarum et aliorum iurium terre predicte et in ipsorum, si forsitan non sufficerent super hac de pecunia iurium, reddituum et proventuum corporis secretie partium Apulie, harum serie de certa nostra scientia providendum et te in illo pariter ordinandum. Quocirca tue fidelitati precipimus quatenus, receptis presentibus, huiusmodi castellanie officium ad honorem et fidelitatem nostram durante dicto nostro beneplacito studeas sic diligenter et fideliter exercere per te, seu dictum substitutum tuum, a quo quod se in his gerat fideliter prout decet corpolariter recipias pro parte curie ad sancta Dei Evangelia iuramentum quod valeas proinde merito commendari et de dicto castro ex negligentia tua, seu ipsius substituti tui, nullum quod absit valeat proinde evenire sinistrum. Ecce namque universitati et hominibus dicte terre ac servientibus dicti castri damus vigore presentium de ipsa certa nostra scientia expressius in mandatis ut tibi tamquam castellano, seu dicto substituto tuo, in omnibus que ad huiusmodi castellanie officium spectant et pertinent donec illus de beneplacito nostro gesseris devote et efficaciter pareant et intendant facturus fieri per te, seu ipsum substitutum tuum, de recepcione dicti castri duo publica consimilia instrumenta continentia formam presentium diem receptionis dicti castri cum nominibus captivorum, si qui sunt in eo, armis, victualibus, guarnimentis et munitionibus omnibus ad ipsius castri custodiam deputatis, quorum uno penes te, seu ipsum substitutum pro cautela retento, relicum mictas magistris racionalibus magne nostre curie Neapoli residentibus in archivo ipsius curie pro cautela servandum. Datum Neapoli per virum nobilem Gentilem de Merolinis de Sulmona etc., anno Domini MoCCCLXXXII, die VI septembris VI indctionis, regnorum nostrorum anno secundo.
Bibliografia Archivio di Stato di Napoli, Archivio della ricostruzione della cancelleria angioina, S. Sicola, Repertorium septimum regni Caroli III, f. 76 e a t. (not.); ivi, M. Chiarito, Repertorium et index regesti Caroli III signati 1382 et 1383, f. 30 a t. (not.); Società napoletana di storia patria, ms. XXV A 115, f. 223 a t. (not.); ivi, ms. XXVII C 8, f. 262 (not.); ivi, Carte Ricciardi, b. 1 n° 5 (not.); F. De Santis, Ricordi storici di Mola di Bari, Napoli 1880, pp. 54-55 (not.); G. Caetani, Domus Caietana. Storia documentata della famiglia Caetani, Medio Evo, vol. I, Sancasciano Val di Pesa 1927, p. 237 (not.); S. Pollastri, Les Gaetani de Fondi. Recueil d'actes. 1174-1623, Roma 1998, 179 p. 287 (trasc.). Segnatura precedente Reg. 359, f. 130
xDams O.S. - ID scheda: IT-xDams-accademiapontaniana-ST0001-001946