Archivio Storico, persone

Titolo NapoliV.154Indizione VI03 aprile 1383
Contesto gerarchico Ricostruzione dell'archivio della Cancelleria angioinaRegistri ricostruitiCancelleria di Carlo IIIMagistro iustitiario, iustitiariis et capitaneis anni VI indictionis
Integrazione del titolo Indizione VIData Indizione VI03 aprile 1383 Indizione VI Luogo NapoliPersone Carlo III d'Angiò Durazzo [re di Sicilia] Szücs, Mihály [conciatore e familiare] Marmoro (de), Nicola [ribelle] Aldemante, fu MatteoIubino, MaselloMerolinis (de), GentileLuigi I d'Angiò [duca] Descrizione Karolus tertius etc. Capitaneo civitatis Averse suique districtus, vel eius locumtenenti, fideli nostro, gratiam etc. Scire te volumus concessisse nos noviter Michali de Grismali Hungaro pellipario, familiari et fideli nostro dilecto patens privilegium nostrum subscripte per omnia seriei: «Karolus tertius Dei gratia etc. Universis presens privilegium inspecturis, tam presentibus, quam futuris. Indiscreti hominum mores vagaretur confusione dampnosa, si aut culpa formidinem, aut virtus premia non haberent et propterea, si boni digni sunt premio, reprobi plectendi sunt penalitatis exemplo, ex quo frequenter producitur quod dum merita conferuntur, merces muneris constituitur iusto substantia peccatoris. Sane actentis meritis sincere devotionis et fidei Michalis Grismali Ungari pelliparii, familiaris et fidelis nostri gratisque plurimum utilibus et acceptis servitiis per eum maiestati nostre fideliter prestitis queve ad presens et speramus eum inantea de bono semper in melius continuatione laudabili prestiturum ut ipsius obsequiositatis impendium de rebellium nostrorum spoliis nostra regia gratitudine compensemus, eidem Michali ac ipsius utriusque sexus heredibus ex suo corpore legitime descendentibus, natis iam et inantea nascituris, imperpetuum subscripta bona, que fuisse ponuntur Nicolai de Marmoro rebellis nostri, videlicet domum unam copertam de palia sitam in villa Viviani pertinentiarum Averse, iuxta domum heredum quondam Mathei Aldemanti de Neapoli a duabus partibus iuxta domum Maselli Iubini de dicta villa, viam publicam et alios confines, cum orto uno sibi contiguo et modia triginta arbustata vitibus Latinis sitis in loco, ubi dicitur Unum a Centum de pertinentiis Averse, prope starciam comitis Laureti et alios confines, annui valoris, ut ponitur, unciarum decem, per ipsius Nicolai rebellionem notoriam et lese maiestatis crimen, adherendo olim duci Andegavie hosti nostro ac sequacibus et adherentibus suis, ad manus nostre curie iuste et rationabiliter devoluta, usque scilicet ad annuum valorem predictarum unciarum decem, cum iuribus, rationibus et pertinentiis suis omnibus, damus, donamus, tradimus etc., prout tota forma presentis privilegii in alio quaterno curie particulariter et de verbo ad verbum posita est. Sub data Neapoli per manus viri nobilis Gentilis de Merolinis de Sulmona etc., anno Domini MCCC octuagesimo tertio, die primo aprelis sexte indictionis, regnorum nostrorum anno II». Ut itaque memoratus Michalis ipsique sui heredes iuxta benignum intentionis nostre propositum assequantur realiter eiusdem concessionis et gratie nostre fructum volumus et fidelitati tue de ipsa certa nostra scientia commictimus et mandamus expresse quatenus prescripti nostri privilegii forma diligenter, actenta et efficaciter observata, iamdictum Michelem, seu personam legitimam pro eodem, in possessionem prefatorum bonorum cum iuribus et pertinentiis eorum omnibus antedictis inducas, seu induci mandes et facias auctoritate presentium corporalem, tenendorum per eundem Michalem ipsiusque heredes in feudum ab ipsa nostra curia iuxta premissi nostri privilegii continentiam et tenorem, fidelitate nostra feudali quoque servitio pro dictis bonis nostre curie debito, nostris aliis et cuiuslibet alterius iuribus semper salvis, nos omissurus preterea diligenter inquirere una cum iudice et actorum notario per curiam tibi datis de annuo valore ipsorum bonorum, que si ultra annuum valorem unciarum auri decem fuerint valere comperta, illud ultra quod fuerint bona ipsa valere comperta, compendiis nostre curie reservare procures ac nostre camere assignare et processum inquisitionis ipsius, infra prefatum bimestre tempus in eodem privilegio declaratum, sub sigillis tuis predictorumque iudicis et actorum notarii curie nostre transmictere ut inter illius processus merita provideatur per nos et nostram curiam, prout nostra serenitas duxerit demandandum et pariter declarandum, facturus fieri de executione presentium cum earum forma tria publica et consimilia instrumenta, quorum uno tibi retento tui ratiocinii tempore producendo, alio memorato Michali, vel eius procuratori, aut nuncio, tradito, tertium mittas magistris rationalibus magne curie nostre Neapoli residentibus in archivo pro cautela curie conservandum. Datum Neapoli per eundem virum nobilem Gentilem de Merolinis etc., anno Domini MCCCLXXXIII, die III aprilis VI indictionis, regnorum nostrorum anno II. Bibliografia Archivio di Stato di Napoli, Archivio della ricostruzione della cancelleria angioina, L. Ovary, Ricerche, n° 392 (not.); Monumenta Hungariae historica, Acta extera, ed. G. Wenzel, vol. III, Budapestini 1876, 267 p. 498 e 268 p. 500 (trasc.). Segnatura precedente Reg. 359, f. 296
xDams O.S. - ID scheda: IT-xDams-accademiapontaniana-ST0001-001756