Archivio Storico, persone

Titolo NapoliV.141Indizione VI17 febbraio 1383
Contesto gerarchico Ricostruzione dell'archivio della Cancelleria angioinaRegistri ricostruitiCancelleria di Carlo IIIMagistro iustitiario, iustitiariis et capitaneis anni VI indictionis
Integrazione del titolo Indizione VIData Indizione VI17 febbraio 1383 Indizione VI Luogo NapoliPersone Carlo III d'Angiò Durazzo [re di Sicilia] Cantelmo, RostagnoCantelmo, fu GiacomoMerolinis (de), GentileEnti SiciliaDescrizione Karolus tercius etc. Magistro iustitiario regni Sicilie, vel eius locumtenenti, ac iudicibus ipsius magne curie consiliariis et fidelibus nostris gratiam etc. Pro parte universitatis hominum civitatis Sulmone ac singularum personarum civitatis eiusdem que tanguntur nostrorum fidelium fuit noviter maiestati nostre expositum quod dum in anno decime indictionis proxime preterite universitas ipsa et hominum univeristatis ipsius ex regali tunc delegacionem causam moverunt in curia vicarie regie contra Rostaynum de Cantelmis et quondam Iacobum de Cantelmis tunc viventem utiles dominos castri Pesculi et contra universitatem ipsius castri Pesculi super restitutione cuiusdam territorii seu tenimenti vulgari sermone vocati La Campora de Sulmona siti et positi in territorio et pertinenciis civitatis eiusdem ac super reintegracione cuiusdam sequestri dudum facti de dicto tenimento et exaccione cuiusdam pene in quam iidem Rostaynum et condam Iacobus inciderunt et habito per ipsam curia quodam prolixo processu in causa predicta, non sine gravi onere expensarum productisque testibus et factis probacionibus et finaliter in causa concluso et dyucius per advocatos parcium disputato ac obtentis certis prorogacionibus temporis instancie causa eiusdem, tandem propter varias occupaciones et diversa subterfugia partis ipsorum Rostayni et Iacobi instancia ipsius per lapsum triennii et temporis prorogati expiravit et demum in anno quintedecime indictionis proxime preterite habito iterum recursu ad dictam regalem maiestatem pro parte ipsorum exponencium causa ipsa de novo commissa fuit eidem vicarie et ipsi curie demandatum quod ottenta forma dicte prime commissionis eidem curie olim facte, curie ipsi tam super petitorio, quam super possessorio coniunctim, vel divisim ministraret et faceret dictis supplicationibus iusticie complementum, cuius commissionis vigore, dicta causa fuit de novo inchoata et fuit per ipsam curiam in dicta causa de novo processum, in quo processu de novo agitato productus et presentatus fuit dictus primus processus et demus servatis servandis in dicto secundo processu sicut fuit prius olim de mense septembris anni prime indictionis proxime preterite, et demum in causa ipsa conclusum et licet pro parte ipsius universitatis et hominum universitatis ipsius, pluries et diversimode fuisset sollicitatum pro terminacione ipsius cause, tamen illam obtinere modo aliquo nequiverunt propter varia impedimenta eis ingesta, et que intervenerunt prius, iterum periit instancia dicte cause, demum vero successit quod adveniente maiestate nostra feliciter ad regnum et intrante in civitatem Neapolis omnes processus carte et acta qui et que conservabantur in dicta curia vicarie fuerunt per gentem armigeram data in predam et fuerunt hinc inde dispersa et licet pluries fuerit diligenter perquisitum, si dicti processus, tam videlicet primus, quam secundus, habiti, ut premictitur, in dictam causam potuissent reperiri, tamen usque reperiri non potuerunt, nec est spes quod possint in posterum reperiri, in eadem expositione subiuncto, ut cum ex dictis cartis et dictis utrisque processibus tam procurator et syndicus ipsius partis actricis, quam procurator et syndicus partis convente predicte receperunt et habuerunt copiam ex actis dicte curie per manus scriptorum actorum ipsius curie, que quidem copie fuerunt fideliter et legaliter assumpte ex actis eisdem et in eis continentur dicta et attestaciones ac instrumenta probacionis et alia omnia predicta per partes easdem et grave esset ac intollerabile et insupportabile quod causa ipsa de novo incoharetur et esset pocius longum et sumptuosum, quam utile, propterea pro ipsorum exponencium parte fuit ipsi nostre maiestati supplicatum humiliter, ut providere, super premissis de oportuno provisionis, et celeri remedio per nostras lictera dignaremur. Nos itaque in premissi casus serie reputans congruum equitatem prevalere rigori, et diffugium non afferre preiudicium veritati, propterea volumus et fidelitati vestre presencium tenore, de scientia certa nostra precipimus quatenus dicte cause processum perquiri cum omni diligentie studio facientes, siquidem inveniri potest ad ipsius cause terminacionem iuxta merita probatorum secundum iustitiam celeriter procedatis et si forte processus ipse haberi non potest, procuretis dicto procuratorem dictarum parcium et advocatis penes quos dicte copie processuum predictorum dicuntur existere coram vobis, vocatis et ab ipsis sub religione per eos prestandorum instrumentorum informatione recepta, ex copiis ipsis et exemplariis ac aliis appendiciis que de processu ipso penes dictos procuratores et advocatos, vel alibi forte consistunt, processum eundem reducatis, seu redigi mandetis et faciatis in scriptis, quo habito attentis meritis probatorum et productorum hinc inde in dicta causa ac vocatis procuratoribus parcium predictarum in causa ipsa ad anteriora procedatis, ipsaque secundum iustitiam fine debito terminetis et decidatis, quod si forte per indagaciones premissas dictus processus haberi non potest prefatis actoribus alia iuris suffragia remaneant oportuna. Datum Neapoli per virum nobilem Gentilem de Merolinis de Sulmona etc., anno Domini MCCCLXXXIII, die XVII februarii VI indictionis, regnorum nostrorum anno secundo. Bibliografia Archivio di Stato di Napoli, Archivio della ricostruzione della cancelleria angioina, S. Sicola, Repertorium septimum regni Caroli III, f. 96 (not.); ivi, M. Chiarito, Repertorium et index regesti Caroli III signati 1382 et 1383, f. 47 a t. (not.); ivi, M. Chiarito, Diplomata et nonnulla scriptura recollecta et partim exemplata, vol. 45, f. 239 (not.); Società napoletana di storia patria, Carte Ricciardi, b. 1, n° 5 (not.); G. De Blasiis, Le case dei principi angioini etc., in «Archivio storico per le province napoletane», XII (1887), p. 400 (not.); N.F. Faraglia, Codice diplomatico Sulmonese, Lanciano 1888, CLXXVIII p. 231 (trasc.). Segnatura precedente Reg. 359, f. 293 a t.
xDams O.S. - ID scheda: IT-xDams-accademiapontaniana-ST0001-001743