Archivio Storico, persone

Titolo NapoliV.108Indizione VI18 gennaio 1383
Contesto gerarchico Ricostruzione dell'archivio della Cancelleria angioinaRegistri ricostruitiCancelleria di Carlo IIIMagistro iustitiario, iustitiariis et capitaneis anni VI indictionis
Integrazione del titolo Indizione VIData Indizione VI18 gennaio 1383 Indizione VI Luogo NapoliPersone Carlo III d'Angiò Durazzo [re di Sicilia] Falangola, Giovanni [milite] Dominaroncata (de), AntonellaFalangola, Roberto [milite] Falangola, Leonardo [milite] Falangola, Petrillo [milite] Falangola, CobazioGuardato, Alferio [castellano di Ottaviano] Merolinis (de), GentileEnti SiciliaDescrizione Pro domino Iohanne Falangula de Surrento. Tareni quatuor.
Karolus etc. Magnifico viro magistro iustitiario regni Sicilie, dilecto collaterali, vel eius locumtenenti et iudicibus magne nostre curie fidelibus nostris, gratiam etc. Scire vos volumus quod noviter oblata extitit in nostro consilio petitio in serie subsequenti: «Sacre regie maiestati exponit humiliter Iohannes Falangula miles de Surrento, fidelis noster, quod olim in anno quarte indictionis proxime preterite ipse exponens existens sui iuris et in sue potestatis arbitrio, sicut sibi placuit, divina clementia permictente, a qua potissime matrimonia sortiuntur effectu, licet non cum pari, set cum muliere minoris conditionis ipsius, sibi inde placida legitime contraxit matrimonium cum Antonella de Dominaroncata de Surrento per verba mutuum consensum exprimentia de presenti, de quo matrimonio dum pervenisset ad notitiam Roberti Falangule, Leonardi Falangule et Petrilli Falangule militum de Surrento, patruorum ipsius exponentis, et Cobacii Falangule, fratris carnalis eiusdem, variisque modis conceperunt contra ipsum exponentem et exquisiverunt diversas et varias vias per quas dictus exponens non posset, nec valeat cum dicta Antonella, revere uxore sua, carnaliter immiscere et ut coniuges cohabitari in unum, ex quo terribiles effecti fuerunt dicto exponenti quos ratione statis et dicte coniunctionis multifarie referebatur eisdem et, ut patri et parentibus obedire solitus erat, cum a suis cunabulis ipsum creverunt, tamen, ut exponentem ipsum magis ligatum et timidum haberent et reductum ad vota eorum, ipsum sub pretextu quod destinaverant eum ad servitia magni comestabuli et morandum cum ipso, detineri fecerunt in Castro Novo, in carcere dicti castri, stando ibi captivo per aliquos dies et deinde ipsum detineri fecerunt in castro Octayani, non volens exire portas dicti castri spatio mensium septem per Alferium Guardatum consanguineum nostrum et ipsius exponentis officialem et castellanum dicti castri Octayani, volentes ab ipso instrumentum debiti unciarum octuaginta ex causa mutui, quod instrumentum confectionatum de dicto debito ad suasionem dictorum patruorum suorum fecit prefato domino Leonardo vallatum pena pecuniaria et servicii, ea intentione est timore dicti debiti dictus exponens non nominaret de cetero, nec appellaret dictam Antonellam in suam coniugem, nec cum ipsa presumeret commorari et ulterius voluerunt pena pecuniaria et renuntiationibus de non impetrando rescripta et impetratis non uti et sacramento vallatum, videlicet unciarum ducentarum, quod non deberet ipse exponens habitare, nec moram trahere in illa terra ubi dicta Antonella habitabat et prosequi causam divortii et separationis contra eam, quod istrumentum dictus exponens in terra Summe fecit dictis domino Roberto et Alferio, obligando se ad dictam penam et iurando; immo ipse exponens ad suasionem et voluntatem ipsorum antequam esset de persona detentu, timentes dicti eiusdem patrui ne cum dicta Antonella moraretur, absentavit se a regno et ivit ad partes Cephalonie. Cumque sacra maiestas predicta instrumenta tam dicti debiti, quam dicte pene pecuniarie et iuramenti fuerunt et sunt extorta potius per vim et metum, quam voluntarie et per incussionem factam per ipsos patruos et castellanum ob causam predictam, ne se immisceret cum dicta uxore et moraretur cum ea et sit contra libertatem matrimonialis federis et etiam Ecclesie, volentis quod matrimonia sint libera et talia sacramenta inducunt vinculum iniquitatis et contra sobolem procreandam, ob quam causam matrimonium fuit inductum, etiam videntur inducere et inducunt eidem exponenti servitutem non habitare in dicta terra, ubi dicta Antonella habitat, propter quas causas et ipsarum quarumlibet de iure et rationabiliter dicta instrumenta veniunt rescindenda et dicte pene non valent et tenet, nec habent obligare exponentem prefatum, immo magnum peccatum inducunt ut timore ipsarum penarum separent ab ea, propterea supplicat vestre maiestati devotius ut commictere et mandare dignemini magistro iusticiario et iudicibus magne curie et capitaneo civitatis Surrenti, vel eorum alteri, ut constito de premissis, summarie procedat ad inritationem et rescissionem dictorum instrumentorum ac pronunciat et compellat dictos Leonardum, Robertum et Alferium ad restituendum et rumpendum instrumenta predicta et quod interim pretextu dictarum penarum contra dictum exponentem non procedant, etiam ad interrogationem dictorum instrumentorum iuxta ritum dicte magne curie in talibus observatum». Post quam quod petitionem oblatam, habita super his ipsius nostri consilii deliberatione matura, fidelitati vestre harum serie commictimus et mandamus expresse quatenus, vocatis ad instantiam dicti exponentis dictis Leonardo, Roberto et Alferio et aliis evocandis, cognoscatis de premissis expositis summarie, simpliciter et de plano et si premissa exposita compereritis vera esse ad irritationem et rescissionem dictorum instrumentorum procedatis, prout iuri et iustitie videritis convenire, qua cognitione pendente, exponentem eundem vigore dictorum instrumentorum ac penarum obligationum et
sacramentorum contentorum in eis non impetatis in aliquo quomodolibet, vel etiam molestetis et alias super premissis expositis ministratis exponenti eidem iustitie complementum. Datum Neapoli per nobilem virum Gentilem de Merolinis etc., anno Domini MCCCLXXXIII, die XVIII ianuarii VI indictionis, regnorum nostrorum anno secundo.
Bibliografia Archivio di Stato di Napoli, Archivio della ricostruzione della cancelleria angioina, S. Sicola, Repertorium septimum regni Caroli III, f. 74 a t. (not.); ivi, C. Borrelli, Repertorium universale etc., vol. I, f. 200 a t. (not.); ivi, not. di A. Guerritore; ivi, trasc. di una copia autentica rilasciata dall'Archivio di Stato di Napoli il 20 marzo 1930 a richiesta del barone Antonio Guerritore; Biblioteca nazionale di Napoli, ms. X E 40, f. 60 (not.); Società napoletana di storia patria, ms. XXV A 15, f. 198 (not.); ivi, Carte Ricciardi, b. 1, n° 5 (not.); A. Guerritore, Ravello ed il suo patriziato, Napoli 1908, p. 72 (not.). Segnatura precedente Reg. 359, f. 117
xDams O.S. - ID scheda: IT-xDams-accademiapontaniana-ST0001-001710