Archivio Storico, persone

Titolo NapoliV.011Indizione VI02 settembre 1382
Contesto gerarchico Ricostruzione dell'archivio della Cancelleria angioinaRegistri ricostruitiCancelleria di Carlo IIIMagistro iustitiario, iustitiariis et capitaneis anni VI indictionis
Integrazione del titolo Indizione VIData Indizione VI02 settembre 1382 Indizione VI Luogo NapoliPersone Carlo III d'Angiò Durazzo [re di Sicilia] Stendardo, Covello [capitano di Aversa] Merolinis (de), GentileEnti SiciliaGerusalemmeProvenza e ForcalquierPiemonteDescrizione Carolus III Dei gratia rex Ierusalem et Sicilie, Provincie, Forcalquerii ac Pedimontis comes. Cubello Extandardo capitaneo civitatis Averse, vel eius locumtenenti, fideli nostro, gratiam et bonam voluntatem. Pridem pro parte universorum clericorum diocesis Aversane devotorum nostrorum oblata fuit coram maiestate nostra petitio in serie subsequenti: «Sacre regie maiestati reverenter exponitur pro parte universorum clericorum diocesis Aversane devotorum nostrorum quod noviter ordinatum ponitur et mandatum per maiestatem vestram quod clerici ipsi contribuere debeant in reparatione murorum civitatis Averse, verum benigna maiestas licet ipsi parati fuerunt et sint obedire pro parte et rata eis contingente, tamen clerus dicte civitatis et diocesis satis excessive in hoc taxavit eosdem, nam totus clerus dicte civitatis et diocesis assumpsisse ponitur onus nonaginta quinque passuum murorum, in quo onere contribuere debent tam clerici civitatis, quam diocesis, et etiam beneficiati, ipse tamen clerus Aversanus imposuit de predicta quantitate clericis Atellanis passus viginti octo et totidem clericis Cumanis, item clericis Iuliani passus decem et monasteriis Averse passus quindecim, qui ascendunt ad summam passuum octuaginta unius et ne restat onus cannarum quatuordecim, tantum clericis Averse et omnibus beneficiatis diocesis Aversane, qui revera sunt locupletiores et maiores in numero omnibus clericis antedictis taxatis ad passus octuaginta unum et sic sunt ipsi exponentes notorie aggravati et quia ab antiquo menia dicte civitatis cum fuerint constructa et axidenti casu reparata fuerunt et reperiuntur distributa inter ipsam civitatem et casalia, videlicet, quod dicta civitas certum numerum passuum et sic de singulis quodlibet casale tenebatur et tenetur certam partem tunc distinctam murare et reparare. Propterea eidem maiestati humiliter supplicatur quatenus dignemini mandare ex quo dicta menia sunt distincta, ut supra, quod clerici dicte civitatis Averse teneantur contribuere et concurrere una cum hominibus dicte civitatis ad partes murorum olim distincte et attribute ipsi civitati et sic de singulis casalibus, vicelicet, quod singuli clerici et beneficiati casalium contribuant et concurrant cum casalibus suis ad reparationem partis unumquodque casale contingentis de meniis supradictis et sic procedat onus comuniter et vestrum mandatum adimplebitur sicut decet, nam alias dicti exponentes et homines casalium venirent multum aggravati et dicti clerici et homines Averse relevati, quoniam dicte canne nonaginta quinque murorum assumpte per ipsos clericos non sunt assumpte de toto comuni, sed tantum de rata contingente corpus dicte civitatis et que reparari debent per homines dicte civitatis in qua dicti clerici exteri contribuerent et etiam eccessive, immo in totum, et sic revelarentur ipsi clerici et homines Aversani, immo lucrarentur taxando beneficiatos in dispendium et iacturam ipsorum clericorum et aliorum hominum exterorum vestrorum fidelium, quod per maiestatem vestram pati non debet». Postquam quidem petitionem oblatam nos habita super hiis nostri consilii deliberatione matura, nec minus nolentes quod in contributione predicta exponentes ipsi contra iuris debitum aliquatenus aggraventur, propterea volumus et fidelitati tue presentium tenore de scientia certa nostra expresse precipimus quatenus in contributione reparationis murorum predictorum ita et taliter provideas atque tractes quod portio murorum reficiendorum per clericos universitatis Averse deducatur tam de portione contingente homines civitatis Averse et abitantes in ea quam de portione contingente homines casalium civitatis prefate, ut clericis ipsis exponentibus non supersit querelandi materia et tibi scribere denuo non cogamur. Datum Neapoli per virum nobilem Gentilem de Merolinis de Sulmona, anno Domini MCCCLXXXII, die II septembris VI indictionis, regnorum nostrorum anno secundo. Bibliografia Archivio di Stato di Napoli, ms. Chioccarelli, De ritu magne curie vicarie, vol. X, ff. 129-130 a t. (trasc.); ivi, Archivio della ricostruzione della cancelleria angioina, S. Sicola, Repertorium septimum regni Caroli III, f. 88 (not.); ivi, C. Borrelli, Repertorium universale etc., vol. II, f. 282 (not.); ivi, M. Chiarito, Repertorium et index regesti Caroli III signati 1382 et 1383, f. 40 (not.); Biblioteca nazionale di Napoli, ms. XI B 3, II numerazione, ff. 194-197 (trasc.); ivi, ms. XV A 7, f. 180 a t. (not.); Società napoletana di storia patria, Carte Ricciardi, b. 1, n° 5 (not.); G. Parente, Origine e vicende ecclesiastiche della città di Aversa, vol. I, Napoli 1857, p. 55 (not.). Segnatura precedente Reg. 359, f. 232
xDams O.S. - ID scheda: IT-xDams-accademiapontaniana-ST0001-001613