Archivio Storico, enti

Titolo NapoliV.114Indizione VI02 febbraio 1383
Contesto gerarchico Ricostruzione dell'archivio della Cancelleria angioinaRegistri ricostruitiCancelleria di Carlo IIIMagistro iustitiario, iustitiariis et capitaneis anni VI indictionis
Integrazione del titolo Indizione VIData Indizione VI02 febbraio 1383 Indizione VI Luogo NapoliPersone Carlo III d'Angiò Durazzo [re di Sicilia] Montaninis (de), Cione [ciambellano e familiare] Merolinis (de), Gentile [dottore di leggi, luogtenente del protonotaro del regno, regio consigliere] Luigi I d'Angiò [duca] Fellapane, Ruggiero [milite] Aprano (d'), Pietro [milite, ribelle] Enti SiciliaSan Giovanni Gerosolomitano di NapoliDescrizione Cziono de Montaninis de Senis. Tarenis duodecim.
Karolus tertius Dei gratia rex etc. Capitaneo civitatis nostre Neapolis, vel eius locumtenenti, cambellano et fideli nostro dilecto, graciam etc. Scire te volumus quod nuper actentis, sincere devotionis et fidei meritis Czioni de Montaninis domini Muri de Senis, cambellani, familiaris et fidelis nostri dilecti, gratis quoque utilibus et acceptis serviciis per eum culmini nostro prestitis, queve prestat ad presens et speramus ipsum de bono semper in melius in antea prestiturum, eidem Cziono ac suis utriusque sexus heredibus ex suo corpore ligitimum descendentibus natis iam et in antea nascituris imperpetuum quemdam fundicum consistentem in domibus, seu apothecis, cum salis, cameris, astricis, viis agressibus et regressibus suis, aperturis, saysinis, membris, fenestris, iuribus, racionibus et pertinentiis suis quibuscumque ad fundicum ipsum spectantibus et pertinentibus quovismodo situm in ruga Francesca civitatis Neapolis iuxta domos Sancti Iohannis Hierosolimitani, iuxta hostulaniam Roberti Fellapanis de Neapoli militis et alios confines, qui fundicus fuit et fuisse ponitur Petri dicti Bulloni de Aprano de Neapoli militis, rebellis nostri notorii, propter ipsius Bulloni rebellionem notoriam et lese maiestatis nostre crimen quod incurrit temerario motu suo adherendo Ludovico de Francia, olim duci Andegavie, puplico hosti nostro ac aliis adherentibus et sequacibus suis in nostre maiestatis offensam et oppressionem fidelium ac perturbationem quietis et pacis dicti regni dando eisdem hostibus nostris ad malignandum taliter in honoris nostri perimpendium opem, operam et per patentes actus hostiles auxilium et favorem sicut ex quodam actu permanente notorio fuit et est puplice manifestum cuius rei causa dictus fundicus ad manus nostre curie et eiusdem fisci compendiis ex iuris dispositione fuit et est iuste ac rationabiliter devolutus, confiscatus et acquisitus censetur et est ad presens cum iuribus, rationibus, membris et pertinentiis suis omnibus, ut prefertur, dedimus, donavimus, tradimus et ex causa donationis proprii motus instinctu per alios nostre concessionis licteras, seu privilegium, in feudum novum concessimus de certa nostra scientia liberaliter mera et gratia speciali pro valore annuo ipsius fundici secundum quod per inquisitionem de mandato nostre curie exinde faciendam fundicus ipse fuerit valore compertus et sub feudali servitio contingenti et debita iuxta usum et consuetudinem dicti regni, tenendum quidem et possidendum dictum fundicum cum domibus, membris, iuribus, redditibus et pertinentiis suis omnibus per eundem Czionum ac dictos suos heredes in perpetuum in mediate et in capite a nostra curia sub debito feudali servicio, ut prefertur, ipso Ziono de huiusmodi nostra concessione et gratia per nostrum anulum investito, prout hec et alia in serie privilegii nostri eidem Ziono propterea concessi sub datum Neapoli per manus viri nobilis Gentilis de Merulinis de Sulmona legum doctoris, locumtenentis prothonotarii regni Sicilie, consiliarii et fidelis nostri dilecti, anno Domini millesimo CCCLXXXIII, die penultimo ianuarii sexte indictionis latius et seriosius continetur. Ut igitur memoratus Czionus dictique sui heredes assegnantur realiter eiusdem concessionis et gratie nostre fructum volumus et fidelitati tue presentium tenore commictimus et iubemus expresse quatenus statim, receptis presentibus, iamdictum Czionum, seu personam legitimam pro eodem, in possessionem dicti fundici cum domibus, membris, iuribus, racionibus et pertinentiis suis omnibus, ut prefertur, inducas seu induci mandes et facias vigore presentium corporalem tenenti et possidenti deinceps per ipsos Czionum eiusque heredes perpetuo immediate et in capite ab ipsa nostra curia pro valore annuo dicti fundici, iuxta tenorem et mentem privilegii sibi et suis heredibus iam concessi, fidelitati nostra feudali quoque servitio pro fundico ipso curie nostre debito nostris aliis et cuiuslibet alterius iuribus semper salvis, facturus fieri de executione huiusmodi tria puplica consimilia instrumenta quorum unum penes te retento sui ratiocinii tempore producendo, alio eidem Cziono, seu eius procuratori, vel nuntio tradito, tertium magistris rationalibus magne nostre curie Neapoli residentibus in archivio similiter transmictatur inibi pro cautela curie conservandum et quia post inductionem corporalis possessionis dicti fundici pro ipsius nostre curie certitudine intendimus sicut fuit et est nostre intentionis propositum de valore annuo ipsius fundici inquisitionem fieri diligentem, tibi horum serie commictimus expressius in mandatis quatenus non commissurus in hoc alii vices tuas una cum iudice et assessore et actorum notario per curiam tibi datis fideliter et diligenter inquiras de valore annuo dicti fundici per partes redditus atque membra et aliis circumstantiis oportunis particulariter et distincte indagando de hiis per testes fide dignos huius rei conscios pensionarios aliosque seniores et qui plene inde scire valeant veritatem ita et taliter quod nostra curia nequeat in aliquo circumscribi quicquid aut de premissis per inquisitionem eamdem inveneris in scriptis redactum fideliter sub sigillis tuo dictorumque iudicis et actorum notarii nostre curie studeas intimare ut habita informatione ipsa cum distinctione feudalis servicii pro dicto fundico curie nostre debiti privilegium ipsum in consueta et debita forma fiat, vel lictere nostre alie declaratorie eidem Cziono proinde concedatur. Cavens actente ne aliud quam quod inde invenimus et scripseris possit per alium ullo unquam tempore inveniri nostra curia tibi totaliter incumbente. Datum Neapoli, per eundem virum nobilem Gentilem de Merolinis etc., anno Domini MCCCLXXXIII, die II februarii VI indictionis, regnorum nostrorum anno II.
Bibliografia Archivio di Stato di Napoli, Archivio della ricostruzione della cancelleria angioina, S. Sicola, Repertorium septimum regni Caroli III, f. 75 (not.); ivi, C. Borrelli, Supplementum ad repertorium, vol. I, ff. 330 a t.-331 (not.); ivi, M. Chiarito, Repertorium et index regesti Caroli III signati 1382 et 1383, f. 28 (not.); Società napoletana di storia patria, ms. XX D 40, f. 52 (not.); ivi, ms. XXV A 15, f. 383 a t. (not.); ivi, già ms. F.B. II A 16, oggi ms. Fortunato (trasc.); ivi, Carte Ricciardi, b. 1, n° 5 (not.); C. Minieri Riccio, Notizie storiche tratte da 62 registri angioini etc., Napoli 1877, p. 84 (not.); N. Barone, Notizie storiche tratte dai registri di cancelleria di Carlo III di Durazzo, in «Archivio storico per le province napoletane», XII (1887), p. 193 (not.). Segnatura precedente Reg. 359, ff. 118 a t.-119
xDams O.S. - ID scheda: IT-xDams-accademiapontaniana-ST0001-001716