Archivio Storico, enti

Titolo NapoliV.051Indizione VI16 settembre 1382
Contesto gerarchico Ricostruzione dell'archivio della Cancelleria angioinaRegistri ricostruitiCancelleria di Carlo IIIMagistro iustitiario, iustitiariis et capitaneis anni VI indictionis
Integrazione del titolo Indizione VIData Indizione VI16 settembre 1382 Indizione VI Luogo NapoliPersone Carlo III d'Angiò Durazzo [re di Sicilia] Roberto d'Angiò [re di Sicilia] Giovanna I d'Angiò [regina di Sicilia] Enti Convento dei Frati Minori di NolaSiciliaPrincipato e Terra di LavoroDescrizione Pro Fratribus Minoribus Nolani conventus. Nihil quia elemosinentur.
Karolus tercius etc. Magnifico viro magno regni Sicilie camerario, vel eius locumtenentibus dilectis consiliariis et stratigotis civitatis nostre Salerni, secretis quoque Principatus et Terre Laboris, nec non dohaneriis et fundicariis ac quibusdam perceptoribus iurium, reddituum et proventuum fundaci et dohane dicte civitatis nostre Salerni, cabellotis, seu credenceriis presentibus et futuris, fidelibus nostris, graciam etc. Pro parte religiosorum virorum fratrum Ordinis Minorum Nolani conventus, dilectorum fidelium et devotorum oratorum nostrorum fuit maiestati nostre humiliter supplicatum ut cum ipsi ad alias licteras clare memorie domini regis Roberti, magni patrui nostri et illustris olim regine Iohanne, consueverunt singulis annis annuas uncias sex ponderis generalis super iuribus dictorum fundici et dohane ipsius civitatis Salerni pro vita et substentacione ipsorum percipere et habere mandare satisfieri eis de illis singulis, a die primo presentis mensis septembris huius anni sexte indictionis in antea numerandis per nostras licteras benignius dignaremur. Nos vero ad eosdem religiosos precipuum gerentes nostre caritatis et dilectionis affectum et perinde intendentes religiosis ipsis de dictis annis unciis sex satisfactionem integram super dictis iuribus exhiberi, presertim cum dicti religiosi olim in anno quarte indictionis nuper elapse fuerint in possessione percipiendi dictas annuas uncias sex super iuribus prelibatis, prout per informacionem assumptam de mandato nostro in camera nostra summarie per locumtenentes dicti camerarii plenarie nobis constet porrectis quidem nobis huiusmodi supplicacionibus benignius inclinati, volumus et fidelitati vestre de certa nostra sciencia, harum serie, mandamus expresse quatenus vel vos, predicti dohanerii et fundicarii ac perceptores, cabelloti, vel credencerii presentes, videlicet, et futuri, eisdem religiosis, vel ipsorum ad hec procuratori, seu nuncio iamdictas uncias sex dicti ponderis generalis per annum, quas eis intendimus, sicut predicitur, exhiberi quolibet, scilicet, anno a dicto die primo ipsius presentis mensis septembris dicti huius anni sexte indictionis in antea numerando de pecunia iurium, reddituum et proventuum dictorum fundici et dohane ipsius civitatis nostre Salerni sistente et futura per manus vestras officiorum vestrorum temporibus per competentes cuiuslibet anni terminos integre et sine diminucione aliquacumque contradicione et difficultate remota, vigore presencium, persolvatis et recipiatis ab eis, seu prefato ipsarum ad hec procuratore, vel nuncio de his que ipsius solveritis exinde suis civibus debitam apodixam, quam vobis plene sufficere volumus ad cautelam illamque una cum solucione huiusmodi in vestro computo acceptari pariter et adimicti, nullis cautelis aliis quam presentibus nostris licteris cum apodixa iamdicta a vobis propterea quomodolibet requirendis et ut circa exhibicionem dictarum annuarum unciarum sex prout menti nostre residet defectus aliquis non intersit, volumus et vobis predictis dohaneriis et fundicariis ac perceptoribus, cabellotis, seu credenceriis presentibus scilicet et futuris sub pena nostre indignationis et gracie ac alia graviora vobis pro nostro arbitrio infligenda earundem presencium auctoritate precipimus ut dicto anno quolibet in principio, scilicet, ipsius anni cuiuslibet obligetis vobis solemniter per instrumentum puplicum religiosis eisdem de solvendis religiosis ipsis huiusmodi annuis unciis auri sex dictis annis singulis, velut superius est expressum, ita quod eis de anno in annum, in fine, scilicet, dicti anni cuiuslibet sit de unciis sex, velut premictitur, penas infallibiliter satisfactum, nec contrarium facere presumatis, sicut habetis dictam graciam nostram caram prefatamque nostram indignationem et penam aliam graviorem vobis pro nostro arbitrio infligendam cupitis evitare vosque predicti magne camerarie, vel locumtenentis ac straticoti et secreti presentes similiter et futuri non impediatis in aliquo solucionem eandem immo vos et quilibet, seu alii, vel alteri vestrum quem, vel quos dictis religiosis dixerint requirendos iamdictos dohanerios et fundicarios ac perceptores, cabellotos, seu credencerios ad satisfaciendum dictis religiosis de prefatis annuis unciis sex, modo premisso, nec non ad obligandum se religiosis ipsis de solvendis eis dictis annuis unciis sex, velut superius est expressum, se ad id renitentes existerent, vel remissi, tam per exaccionem pene iamdicte, quam per quelibet alia oportuna iuris remedia, que ad id expedire videritis arcius compellatis. Presentes autem licteras, post oportunam inspeccionem earum, transumpto ipsarum per vos predictos dohanerios ac fundicarios et perceptores, cabellotos, seu credencerios, prout vestra intererit in puplica forma recepto, pro cautela restitui volumus presentanti premisso modo efficaciter in antea valituris. Datum Neapoli in camera nostra, anno Domini MCCCLXXXII, die XVI septembris VI indiciionis, regnorum nostrorum anno secundo.
Bibliografia Archivio di Stato di Napoli, Archivio della ricostruzione della cancelleria angioina, S. Sicola, Repertorium septimum regni Caroli III, f. 81 (not.); ivi, O. Sicola, Repertorium monasteriorum, vol. I, f. 126 a t. (not.); ivi, M. Chiarito, Repertorium et index regesti Caroli III signati 1382 et 1383, f. 35; Società napoletana di storia patria, Carte Ricciardi, b. 1, n° 5 (not.); C. Carucci, Codice diplomatico salernitano del secolo XIV. Parte prima. Documenti e frammenti, Salerno 1950, LXX p. 207 (trasc.). Segnatura precedente Reg. 359, f. 169 a t.
xDams O.S. - ID scheda: IT-xDams-accademiapontaniana-ST0001-001653