Archivio Storico, enti

Titolo II.014
Contesto gerarchico Ricostruzione dell'archivio della Cancelleria angioinaRegistri ricostruitiCancelleria di Carlo IIIExtravagancia anni V indictionis
Integrazione del titolo Indizione VData 21 gennaio 1382 Indizione V Luogo NapoliPersone Carlo III d'Angiò Durazzo [re di Sicilia] Notarnicola (di), Antonio [cappellano di Santa Maria] Civitella (di), Riccardo [cappellano di Santa Maria] Orsini, GiovanniEnti SiciliaAbruzzo Citra e UltraDescrizione Karolus etc. Magnifico viro magno regni Sicilie camerario, vel eius locumtenentibus, dilectis consiliariis, nec non secretis partium Aprutii, cabellotis, seu credenceriis presentibus et futuris, fidelibus nostris gratiam etc. Scire vos facimus quod dopno Antonio Notarii Nicolai de Civitella devoto et fideli nostro patentes licteras nostras nuper concessimus subscripte per omnia seriei: «Karolus tercius etc. Dopno Antonio Notarii Nicolai de Civitella devoto et fideli nostro gratiam etc. Ut temporibus nostris et sub felici nostro regimine divinus cultus ubique resplendeat et bonorum retributor omnium debitis rationum suffragiis honoretur. Nos … devocio ammonet et eius reverentia autiamur, hac igitur pia consideratione commoti, vacante noviter sicut ponit post obitum dopni Riccardi de Civitella cappellani nostre regalis cappelle Sancte Marie site intus in castro Civitelle ad collationem nostram de speciali et pleno iure spectante cappellania predicta, nos actendentes meritis tue sincere devotionis et fidei ac tuis laudabilibus moribus et virtute te cappellanum dicte cappelle etc., prout tota forma scripta est in aliquo quaterno extravacantium presentis anni, sub data Neapoli, per virum magnificum Iohannem de Ursinis etc., anno Domini MCCCLXXXI, die penultimo novembris quinte indictionis, regnorum nostrorum anno primo». Intendentes itaque eidem dopno Antonio tamquam cappellano dicte cappelle Sancte Marie de castro predicto per nos, sicut predicitur, ordinato de prefatis suis gagiis tarenorum duodecim dicti ponderis generalis per mensem debitam per vos, sicut subsequitur, satisfactionem impendi volumus et fidelitati vestre de dicta certa scientia nostram harum serie mandamus expresse quatenus tenore prescriptarum licterarum nostrarum per vos diligenter actento et in omnibus efficaciter observato iuxta ipsarum licterarum seriem vos predicti secreti dictarum Aprutii partium, cabelloti, seu credencerii presentes videlicet et futuri eidem dopno Antonio, vel ipsius procuratori, vel nuntio iamdicta sua gagia tarenorum duodecim dicti ponderis generalis per mensem debitam per vos, sicut subsequitur, satisfactionem impendi volumus et fidelitati vestre de dicta certa scientia nostra harum serie mandamus expresse quatenus tenore prescriptarum licterarum nostrarum per vos diligenter actento et in omnibus efficaciter observato, iuxta ipsarum licterarum seriem vos predicti dictarum Aprutii partium cabelloti, seu credencerii presentes videlicet et futuri eidem dopno Antonio, vel ipsius procuratori, vel nuntio iam dicta sua gagia tarenorum duodecim dicti ponderis generalis per mensem sibi pro dicto cappellanie officio per nos, sicut predicitur, stabilita ac exhiberi provisa, quolibet scilicet anno a die quo inceperit in dicta cappella huiusmodi divina officia celebrare in antea numerando, quamdiu idem dopnus Antonius in dicta cappella prefata divina officia celebrabit degno vos diligentius informatis de prefata quacumque fiscali pecunia sistente et futura per manus vestras officiorum vestrorum temporibus de mense in mense, prout ad vos spectaverit vigore presentium integraliter exolvatis et recipiatis ab eo, seu dicto ipsius procuratore, vel nuncio de hiis que sibi solveritis, exinde suis vicibus debitam apodixam, quam vobis plena sufficere volumus ad cautelam illamque una cum solucione huiusmodi in vestro computo acceptari pariter et admicti, nullis cautelis aliis quam presentibus nostris licteris cum apodixa iamdicta a vobis propterea quomodolibet requirendis vosque predicti magne camerarie, vel locumtenentes non impediatis in aliquo solucionem eamdem. Immo iamdictos secretos, cabellotos, seu credencerios ad illam sicut predicitur faciendam, si et prout opus fuerit, gratius compellatis presentes autem licteras post oportunam inspeccionem earum transumpto ipsarum per vos predictos secretos, cabellotos, seu credencerios in puplica forma recepto pro cautela restitui volumus presentanti efficaciter in antea valituras. Datum Neapoli in camera nostra, anno Domini MCCCLXXXII, die XXI ianuarii quinte indictionis, regnorum nostrorum anno primo. Bibliografia Archivio di Stato di Napoli, Processi di r. patronato , vol. 1039, processo no 6, f. 64 a t. (trasc.); ivi, vol. 1078, processo no 797, f. 70 a t. (not.); ivi, Archivio della ricostruzione della cancelleria angioina , S. Sicola, Repertorium septimum regni Caroli III , f. 38 (not.); ivi, S. Sicola, Supplementum ad repertorium , vol. XIX, f. 36 (not.); Biblioteca nazionale di Napoli, ms. XIV H 23, f. 77 a t (not.); ivi, ms. brancacciano I F 5, f. 198 a t. (not.); Biblioteca oratoriana di Napoli, ms. XVII-XIII n° 207, f. 498 (not.); Società napoletana di storia patria, ms. XXV B 5, f. 147 a t. (not.); ivi, ms. XXVII A 20, f. 75; ivi, Carte Ricciardi , b. 1, n° 5. Segnatura precedente Reg. 358, ff. 108 a t.-109
xDams O.S. - ID scheda: IT-xDams-accademiapontaniana-ST0001-000902