Archivio Storico, enti

Titolo NapoliI.026Indizione V13 marzo 1382
Contesto gerarchico Ricostruzione dell'archivio della Cancelleria angioinaRegistri ricostruitiCancelleria di Carlo IIIQuaternus iusticiariorum et capitaneorum et magistrorum iuratorum anni V indictionis
Integrazione del titolo Indizione VData Indizione V13 marzo 1382 Indizione V Luogo NapoliPersone Nicholas János [ungaro, cubicolario e familiare] Carlo III d'Angiò Durazzo [re di Sicilia] Maddaloni (de), Sancia [feudataria] Sanframondo (de), Francesca [feudataria] Orsini, Giovanni [conte di Manoppello, logoteta e protonotaro] Enti Terra di Lavoro e Contado di MoliseSan Giovanni di GerusalemmeDescrizione Karolus tertius etc. Iustitiario Terre Laboris et Comitatus Molisii, vel eius locumtenenti, fideli nostro, gratiam et bona voluntatem. Scire te volumus quod Nicoloso Iohannis Ungaro cubiculario, familiari et fideli nostro dilecto pro se et suis heredibus privilegium nuper concessimus subscripte per omnia seriei: «Karolus tertius Dei gratia Ierusalem et Sicilie rex, Provincie et Forcalquerii ac Pedimontis comes. Universis presentis privilegii seriem inspecturis, tam presentibus, quam futuris etc. Regalis excellentie dignitas ac laudanda titulis sublimatur immensius, quo obsequentium sibi merita gratiarum prosequitur exhibitione, condigna est enim inter alia, que per regiam munificentiam impenduntur gratia retributionis, acceptior que tanto potius recipientium mentes in obsequiorum impendio et fidei devotione corroborat, quanto ipsorum merita dignis rependiis recompensat. Actendentes igitur et in nostre mentis examine revolventes sincere devotionis et fidei merita Nicolosi Iohannis Ungari cubicularii, familiaris et fidelis nostri dilecti, grata quamplurimum utilia et accepta servitia per eum maiestati nostre fideliter prestita, tam intra, quam extra regnum, nullis persone sue parcendo periculis, laboribus et expensis, queve prestare non desinit et speramus eum inantea de bono semper in melius prestiturum, ex quibus idem Nicolosus beneficium gratitudinis nostre promeruit et congrue retributionis nostre sibi gratiam vendicavit, ut ipsius obsequiositatis impendium dignum agnoscamus rependio premiorum, eidem Nicoloso ac suis utriusque sexus heredibus ex suo corpore legitime descendentibus, natis iam et inantea nascituris, in perpetuum feudum qui dicitur de Caleno, alias hospitalis Sancti Iohannis Ieroslomitani, ac feudum Limate, quod alias fuit quondam Santie de Madalono, ad manus nostre curie ex iustis causis legitime et rationabiliter devoluta et feudum Casalitelli, quod fuit quondam nobilis mulieris Francisce de Sancto Flamundo, ad manus nostre curie per ipsius Francisce obitum sine legitimis liberis decedentis, ut ponitur, rationabiliter devolutum, situm et positum in civtate Caleni et eius pertinentiis et districtu, siquidem feudum ipsum Casalitelli per ipsius Francisce obitum absque legitimis heredibus, ut prefertur, vel ex alia causa quacunque sit ad manus nostre curie rationabiliter devolutum, cum omnibus vassallis, iuribus, rationibus et pertinentiis suis omnibus ac sub consueto et prestari solito feudali servitio, seu adoha etc., prout tota forma scriptum est in alio quaterno privilegiorum presentis anni quinte indictionis usque sub data Neapoli per virum magnificum Iohannem de Ursinis, comitem Manuppelli, logothetam et prothonotarium regni nostri Sicilie, consiliarium, collateralem nostrum dilectum, anno Domini millesimo CCCLXXXII, die XIII mensis ianuarii quinte indictionis, regnorum nostrorum anno primo». Ut itaque iamdictus Nicolosus ac dicti sui heredes assequantur realiter huiusmodi concessionis et gratie nostre fructum, volumus et fidelitati tue de certa scientia nostra harum serie mandamus expresse quatenus eundem Nicolosum, seu personam aliam legitimam pro eodem, in possessionem dictorum feudorum per nos, uti predicitur, concessorum, cum hominibus, vassallis, iuribus, rationibus et pertinentiis suis omnibus supradictis et in prescripto nostro privilegio declaratis inducas, seu induci mandes et facias auctoritate presentium corporalem, tenendorum et possidendorum per eos in feudum inmediate et in capite a nobis ac dictis nostris in regno nostro heredibus et successoribus sub feudali servitio supradicto iuxta prescripti privilegii seriem et tenorem et recepto prius per te ab hominibus et vassallis eisdem pro nobis et heredibus et successoribus ipsis nostris fidelitatis debito iuramento, deinde mandes et facias eisdem Nicoloso, vel suo pro eodem procuratori, seu nuncio, ab hominibus et vassallis eisdem, iuxta usum et consuetudinem dicti regni nostri, assecurationis debite sacramenta prestari, sibi intendi et responderi de omnibus, in quibus rationabiliter tenetur et debent, iuxta eiusdem privilegii seriem atque mentem fidelitate nostra, dicto quoque feudali servitio curie nostre debito nostris aliis et cuiuslibet alterius iuribus semper salvis. Facturus fieri de executione presentium cum forma earum tria puplica consimilia instrumenta, quorum uno tibi retento, alio dicto Nicoloso, vel eius procuratori, seu nuncio tradito, reliquum ad curiam nostram mictas inibi pro cautela ipsius curie conservandum. Datum Neapoli per eundem virum magnificum Iohannem de Ursinis comitem Manuppelli, logothetam et prothonotarium regni Sicilie, collateralem, consiliarium et fidelem nostrum dilectum, anno Domini millesimo CCCLXXXII, die XIII martii V indictionis, regnorum nostrorum anno primo. Bibliografia Archivio di Stato di Napoli, Archivio della ricostruzione angioina, S. Sicola, Repertorium septimum regni Caroli III, f. 33; ivi, L. Ovary, Ricerche, n° 371 (not.); Società napoletana di storia patria, Carte Ricciardi, b. 1, n° 5 (not.); Monumenta Hungariae historica, Acta extera, ed. G. Wenzel, vol. III, Budapestini 1876, 225 p. 461 e 230 p. 467 (trasc.). Segnatura precedente Reg. 358, f. 43 e a t.
xDams O.S. - ID scheda: IT-xDams-accademiapontaniana-ST0001-000640