Archivio Storico, enti

Titolo LXXII.44
Contesto gerarchico Ricostruzione dell'archivio della Cancelleria angioinaRegistri ricostruitiCancelleria di Carlo IIRegistrum secretorum.Secreto Apulie
Integrazione del titolo VIII indizioneData 1295 feb. 18 VIII indizione Luogo RomaEnti Domus Milicie TempliPugliaDescrizione Scriptum est secretis et magistris portulanis Apulie, tam presentibus quam futuris etc. Pia meditatione pensantes quod nonnulli nobiles dudum in defensione civitatis Accon pro Christi nomine militantes post destructionem civitatis eiusdem eorum opibus et bonis omnibus spoliati ut inimicorum christiane fidei manus evaderent se apud Ciprensem insulam receptarunt ubi sicut accepimus nimia paupertate premiunt ac volentes ex innata nobis clementia ipsorum indigentie ad quam digne compassionis affectum gerimus subvenire providimus eis anno quolibet ex nunc in antea usque ad beneplacitum nostrum in salmis frumenti mille ad generalem mensuram pro vita et substentatione ipsorum divine pietatis intuitu succurrendum verum quia venerabilis et religiosus vir magister Sacre Domus Militie Templi nuper in conspectu nostri culminis constitutus promisit et obbligavit se coram nobis predictas salmas frumenti mille dictis pauperibus annis singulis exhibere, si extractio frumenti salmarum quatuor milium annuatim sibi propterea per nostram Curiam concedatur. Nos huiusmodi elemosine deesse volentes fidelitati vestre precipimus quatenus tam tu presens secretus et magister portulanus quam vos etiam successive futuri prenominatum magistrum vel statutos suos salmarum frumenti quatuor millium, ad predictam generalem mensuram, ferendarum per mare, vel ad predictam insulam, vel alio quacumque voluerint extra Regnum ad terras silicet amicorum nostrorum de quibus cumque iurisdictionis vestre statutis portibus extrahere vel extrahi facere, aut vendere cuicumque libere a iure quolibet exiture singulis annis ex nunc in antea usque ad predictum nostrum beneplacitum sive cuiusquam impedimenti, vel contradictionis obstaculo permittatis requirentes et recipientes a prefato magistro vel eius ad id statuto vice qualibet qua predictam summam frumenti extraxerit litteras in competenti forma promissionis sue sub sigillo suo quod de summa ipsa salmarum frumenti quatuor milium taliter extrahendarum per eum dictas salmas frumenti mille ad eandem mensuram anno quolibet dictis nobilibus pauperibus pro parte nostri culminis assignabit, vel faciet assignari distribuendas secundum dispositionem et ordinationem prefati magistri inter illas personas que in quadam rolla per nos dicto magistro sub sigillo nostro tradita continetur eo tantum modo quod si contingat aliquam de personis in rolla ipsa contentis decedere ipsius rolle numerus personarum de aliis nobilibus captivis, quos de sarracenorum manibus evadere aut redimi et liberari contigerit suppleatur et si tot persone non liberarentur quot mori contigerit de contentis in rolla predicta residuum quantitatis eiusdem frumenti inter reliquas personas in Rolla ipsa contentas equaliter dividatur prout idem magister se coram nobis ut dictum est presentialiter obligavit nullis per eum expensis aliis a nostra curia propterea requirendis. Concessimus quoque prefato magistro et sibi observari volumus quod si tota huiusmodi quantitas salmarum frumenti quatuor milium aut aliqua pars quantitatis ipsius infra unum annum comode non poterit extrahi possit et liceat sibi sequenti anno cum summa eiusdem sequentis anni similiter extrahere vel extrahi facere totam eandem summam precedentis anni vel id quod de summa ipsa remanserit extrahendum de quo diligenter curetis alter utrum informari. Servata in extractione huiusmodi forma capitulorum per nostram super hiis excellentiam editorum presentes autem originales litteras postquam illarum transumptum quilibet nostrum in formam pubblicam redigi fecerit quod sibi sufficiat ad cautelam restitui volumus presentanti, tam ad te presentem secretum quam ad sucessores singulos, vim et vigorem similem habituras. Datum Rome per magistros rationales etc., die XVIII° februari VIIIe indictionis. Segnatura precedente Reg. 74, f. 70 a t.Altre copie C. Minieri Riccio, "Saggio di Codice Diplomatico. Supplemento I", Napoli, 1882, pp. 88-89; Archivio di Stato di Napoli, ms. di Minieri-Riccio, B.2, f. 882 a t.
xDams O.S. - ID scheda: IT-xDams-accademiapontaniana-ST0001-000584