Archivio Storico, enti

Titolo LXXI.71
Contesto gerarchico Ricostruzione dell'archivio della Cancelleria angioinaRegistri ricostruitiCancelleria di Carlo IIRegistrum privilegiorum.
Integrazione del titolo Indizione VIIIData 1295 mag. 01 Indizione VIII Luogo RomaPersone Carlo II d'Angiò [re] Altamura (de), Giovanni [milite] Bari (di), Sparano [milite, logoteta del Regno] Bari (de), MargheritaAgullier, Simone [milite, familiare regio] Enti SiciliaTerra d'OtrantoDescrizione Pro domino Iohanne de Altamura.
Karolus secundus etc. Universis tenore presentium inspecturis, tam presentibus, quam futuris. Regalis solii dignitas laude decoratur et gloria cum se subiectis benivolentia exhibet et assensum prestat ipsorum petitionibus gratiosum. Sane pro parte Symonis Agullerii militis, familiaris et fidelis nostri et Margarite uxoris sue, filie quondam Sparani de Baro militis, olim regni Sicilie logothete, ac Iohannis de Altamura militis, filii eiusdem Sparani, nostre fuit expositum maiestati quod dum inter eosdem virum et uxorem ex parte una et dictum Iohannem ex altera questio verteretur super eo quod dicti vir et uxor petebant ab eodem Iohanne dari et tradi eis in dotem, secundum usum et consuetudinem baronum regni nostri Sicilie more Francorum viventium, in auro uncias trecentas et terram feudalem valoris annui unciarum auri quatraginta, quas dictus quondam Sparanus in testamento per eum condito in ultimis suis voluit et mandavit dari in dotem dicte Margarite filie sue, pro qua terra feudali dicti vir et uxor petebant a dicto Iohanne dari et assignari sibi terram Matine sitam in iustiiariatu Terre Idronti, quam quidem terram dicebant esse valoris unciarum auri quatraginta per annum, et e contra dictus Iohannes dicebat se paratum fore conditiones de dota predicta in dicto testamento per predictum quondam patrem suum appositas adimplere, set cum dicta terra Matine ascenderet ad maiorem quantitatem annui valoris dictarum unciarum quatraginta, quam dicti vir et uxor dicebant ac intenderent, idem Iohannes tantum de alia terra sua pheudali dare ipsius in dotem, quod ad summam unciarum auri quatraginta ascenderet annuatim, idque non posset sic celeriter facere, sicut vir et uxor predicti volebant, cum non haberet aliquod pheudum, seu terram feudalem, ex quo, vel qua uncie auri quatraginta sibi solum modo provenirent dictique vir et uxor instarent nichilominus aput dictum Iohannem quod daret eis dotes, secundum modum in dicto testamento contentum, tamdem proviso per eos quod decentius erat utrique parti questionem predictam amicabili compositione decidere, quam iudicali calculo terminare, interventu communium ad subsequentem transactionis et concordie finem proinde devenerunt, videlicet quod constito prius predictis Symoni et Margarite dictam terram Matine esse longe maioris redditus quam unciarum auri quatraginta, dictus Iohannes assignaret eis, vel faceret assignari nomine dotis secundum usum et consuetudinem baronum dicti regni Sicilie more Francorum viventium dictam terram Matine cum hominibus, iuribus et pertinentiis suis omnibus, relaxatis sibi et remissis per eos ex causa meliorationis dicti annui redditus, de summa predictarum unciarum auri trecentarum, dandarum eis in dotem, ut predicitur, unciis auri centum, reliquis unciis auri ducentis dandis eis in dotem in forma predicta, ad presens, videlicet que dari debebant tempore sponsalium eorumdem, unciis auri centum et reliquis unciis centum ex tunc inantea ad annum unum complendum, qua transactione et concordia utrique parti placente, dictus Iohannes volontarie dedit et per fustem tradidit ex causa huiusmodi transactionis et concordie, prefatis viro et uxori dotis nomine et in dotis ordinem secundum usum et consuetudinem baronum dicti regni Sicilie more Francorum viventium dictam terram Matine cum hominibus, iuribus et pertinentiis suis ad eandem terram spectantibus ad habendum, tenendum et possidendum ipsam et percipiendum ex ea fructus omnes redditus et proventus, ipsi et descendentes ex utroque ipsorum secundum usum et consuetudinem supradictam, hac conditione subiuncta ut pro eo quod idem Iohannes serviebat curie promiscue pro terra sua Altamure et dicta terra Matine de militaribus serviciis septem et medio, dicti Symon et uxor sua ac descendentes ex eis serviant dicte curie pro dicta terra Matine de uno militari servicio tantum eodem Iohanne pro predicta terra Altamura, de reliquis militaribus serviciis sex et medio dicte curie servituris ac reliquis unciis auri ducentis eisdem viro et uxori per eum per predictos terminos persolvendis, quodque dicti vir et uxor more Francorum viventes et cognoscentes condicionem seu partem ipsorum ex predictis fieri meliorem ex eo, maxime quod dicta terra Matine reddit annuatim ultra uncias quatraginta ex eadem transactione et concordie causa ac per specialem etiam relaxarent et remitterent dicto Iohanni de summa unciarum auri trecentarum recipiendarum per eos in dotem, ut dictum est, uncias auri centum tenentes se contentas de ipsis unciis auri centum, ita quidem quod nullo unquam futuro tempore querant, impetent, vel molestent dictum Iohannem, vel eius heredes de eisdem unciis auri centum, prout hec omnia in quodam publico instrumento inde confecto, in curia nostra ostenso seriosius exprimuntur cumque nobis supplicatum extiterit ut premissis nostre confirmationis robur adicere dignaremur, nos coadiuvantes laudanda proposita prescriptam transactionem, seu concordiam ratam gratamque gerimus ipsamque quatenus rite facta est, de speciali gratia et certa nostra scientia confirmamus, iuribus curie nostre et cuiuslibet alterius semper salvis, ipsi etiam nostre curie reservato quod quia invenitur in registris eiusdem curie dictam terram Altamure valere per annum uncias auri centum quinquaginta pro quibus contingit eandem curiam servicium septem militum et dimidii dictus Iohannes et heredes sui pro dicta terra Altamure de huiusmodi servicio septem militum et medii dictique vir et uxor ac eius heredes de predicto servicio unius militis pro dicta terra Matine servire integre dicte nostre curie tenenatur. In cuius rei testimonium has litteras nostras exinde fieri et pendenti sigillo maiestatis nostre iussimus communiri ad cautelam predicti Iohannis penes eum remansuras aliis litteris nostris hiis consimilibus concessit dictis viro et uxori nichilominus pro cautela. Datum Rome, per magistros rationales magne curie nostre, anno MCCXCV, die primo madii VIII indictionis, regnorum nostrorum anno undecimo.
Segnatura precedente Reg. 67, f. 43 a t.; reg. 77, ff. 43, 74 a t.; reg. 79, f. 24 a t.Altre copie Archivio di Stato di Napoli, mss. Minieri Riccio, b. II, f. 893 a t. (not.); Biblioteca Oratoriana di Napoli, ms. XVII - XIII n° 207 p. 172;
A. Giannuzzi, Le carte di Altamura, Codice diplomatico barese , vol. XII, Bari 1935, 57 pp. 56-58 (trasc.).
xDams O.S. - ID scheda: IT-xDams-accademiapontaniana-ST0001-000531