Archivio Storico, enti

Titolo LXXI.06
Contesto gerarchico Ricostruzione dell'archivio della Cancelleria angioinaRegistri ricostruitiCancelleria di Carlo IIRegistrum privilegiorum.
Integrazione del titolo Indizione VIIIData 1294 set. 20 Indizione VIII Luogo L'AquilaPersone Carlo II d'Angiò [re] Celestino V [papa] Carlo I d'Angiò [re] Gantelme, Rostagno [milite] Avella (d'), Rinaldo [grande ammiraglio del Regno, milite, consigliere e familiare regio] Atri (d'), Matteo [maestro razionale della regia curia, milite, consigliere e familiare regio] Ponciac (de), Guglielmo [milite, consigliere e familiare regio] Capua (di), Bartolomeo [milite, notaio apostolico, protonotaro e maestro razionale del Regno] Enti SiciliaAbruzzoDescrizione Karolus secundus etc. Universis presens privilegium inspecturis, tam presentibus, quam futuris. Si premia conferuntur hominibus retributionibus merentibus, impenduntur divine clementie a qua cuncta que habet, recipit humana conditio largitiones sunt exibende, inde prestantius et munificentie, promptis affectibus uberius ampliande. Hac igitur consideratione moti intuitu quoque sanctissimi in Christo patris et domini domini Celestini sacrosancte Romane Ecclesie summi pontificis, castrum Pratulanum situm in iustitiariatu Aprutii, quod Rostaynus Cantelmi miles, fidelis noster, qui illud ex concessione clare memorie regis incliti domini patris nostri ab olim tenuit et possedit in manibus nostris voluntarie resignavit, competenti scambio, proinde per nostram curiam sine dampno liberum et exceptum a prestatione cuiuslibet servitii, seu adohamenti, cum hominibus, vassallis, casalibus, fortellitiis, redditibus, servitiis, domibus, possessionibus, vineis, terris cultis et incultis, planis, montibus, pratis, nemoribus, pascuis, molendinis, aquis aquarumque decursibus, tenimentis, territoriis aliisque iuribus, iurisdictionibus et pertinentiis suis omnibus, que est de demanio in demanium et que de servitio in servitium abbati et conventui monasterii Sancti Spiritus de Morrono prope Sulmonam ordinis Sancti Benedicti ac ipsi monasterio inrevocabiliter in perpetuum damus, donamus, tradimus et ex causa donationis proprii motus instinctu concedimus de liberalitate mera, certa scientia et gratia speciali eximentes castrum ipsum ab exactionibus, subventionibus generalibus, muneribus et collectis aliis quibuscumque, ita tamen quod nullus preter ipsos, qui ad presens morantur ibidem ac de ipso castro originem traxerant, aud alias habitaverint inibi ad castrum ipsum suum transferre valeant incolatum, investientes dictum abbatem et conventum, nomine ipsius monasterio Sancti Spiritus, per anulum nostrum de castro ipso, modo predicto, ita quod tam ipsi, quam successores eorum, castrum predictum a nobis nostrisque in dicto regno heredibus et successoribus, perpetuo in capite teneant et possideant nullumque alium preter nos heredes et successores nostros predictos superiorem ac dominium exinde recognoscant, retentis nihilominus nobis et dictis nostris heredibus et successoribus iuramentis fidelitatis universorum hominum dicti castri, que nobis et dictis nostris heredibus et successoribus precise contra omnes homines prestabuntur, quibus prestitis idem abbas et conventus pro parte dicti monasterii ac successorum eorum assecurabuntur ab ipsis hominibus iuxta usum et consuetudinem regni nostri Sicilie, retentis etiam curie nostre in castro predicto criminalibus causis, tantum ex quibus pena mortis, vel mutilationis membrorum debebit inferri, nullum vero aliut ius in predicto castro et hominibus castri ipsius nobis nostrisque successoribus, vel officialibus quibuscumque, ullo unquam casu, vel tempore reservamus, immo totum preter superiora specialiter excepta, que nobis nostrisque successoribus et officialibus quibuscumque ullo unquam casu, vel tempore, ratione superioris dominii, vel alia quacumque in predicto castro et hominibus eiusdem posset competere ex causa donationis predicte proprio motu ipsis abbati et conventui ac ipsi monasterio irrevocabiliter in perpetuum donamus et tradimus, concedimus insuper eisdem abbati et conventui et eorum in monasterio ipso successoribus pro parte monasterii supradicti in perpetuum auctoritatem et potestatem plenariam creandi, seu confirmandi in castro predicto iudices et notarios puplicos, premissa electione facienda per universitatem hominum dicti castri. In cuius rei testimonium perpetuamque memoriam et monasterii predicti cautelam presens privilegium exinde fieri et pendenti maiestatis nostre sigillo iussimus communiri, alio privilegio consimili sub aurea bulla maiestatis nostre impressa typario concesso exinde ad cautelam. Actum Aquile, presentibus Raynaldo de Avellis regni nostri Sicilie ammirato, Mattheo de Adria magne nostre curie magistro rationali et Guillelmo de Pontiaco militibus, consiliariis, familiaribus et fidelibus nostris et pluribus aliis. Datum ibidem, per manus Bartholomei de Capua militis, domini pape notarii, prothonotarii ac magistri rationalis regni Sicilie, anno Domini MCC nonagesimo quarto, die vicesimo septembris octave indictionis, regnorum nostrorum anno decimo. Segnatura precedente Reg. 67, f. 3 a t.; reg. 77, ff. 6 a t.-7, 12, 59, 64Altre copie Archivio di Stato di Napoli, Cappellano maggiore, "Processi di regio patronato", vol. 1050, processo 123, f. 2 a t. (trasc.);
Biblioteca Brancacciana di Napoli, IV B 15, p. 380 (not.);
"Codice diplomatico sulmonese", ed. N.F. Faraglia, Lanciano 1888, XC p. 113 (trasc.);
B. Cantèra, "Cenni storico-biografici risguardanti S. Pier Celestino", Napoli 1892, p. 58 (not.).
xDams O.S. - ID scheda: IT-xDams-accademiapontaniana-ST0001-000466