Archivio Storico, enti

Titolo Add. 1
Contesto gerarchico Ricostruzione dell'archivio della Cancelleria angioinaRegistri ricostruitiCancelleria di Carlo IRegistrum iustitiariorum.
Integrazione del titolo XIII indizioneData 1269 set. 24 XIII indizione Luogo MelfiPersone Beauvoir de, Simone [milite] Nucera de, IsoldaNucera de, EnfricoGentile, SimeoneGentile, TommasoEnti Terra d'OtrantoDescrizione Simon de Bello Vedere miles, fidelis noster, nuper nostre maiestati supplicavit ut cum Isolda filia olim Henrici de Nuceria uxor eius habeat in dotarium suum promissum sibi per olim Simeonem Gentilem quondam virum mulieris eiusdem de consensu et voluntate quondam Thomasii Gentilis predictis eiusdem quoddam casale, quod dicitur Zullinum, situm in partibus Terre Hidronti, secundum usum et consuetudinem baronum Terre Hidronti, sicut in instrumento quod habere afferit, continetur casale predictum in ipsiu mulieris dotarium constitutum exhiberi sibi secundum iustitiam, mandaremus. Quare fidelitati tue etc quatenus, si est ita, et ubi constiterit per instrumentum legitimum tempore nuptiarum inde confectum quod predictum casale eidem militi fuerit a predicto olim Simoni Gentili viro suo in dotarium constitutum casale predictum eidem Simoni de Bellovedere pro parte eiusdem Isolde uxoris sue fidelis nostre in vita ipsius mulieris tenendum, secundum consuetudinem baronum ipsorum, faciens assignari ipsum et eandem uxorem suam fideles nostros ab hominibus ipsius casalis assecurari facias secundum consuetudinem regni nostri prestito prius fidelitatis nostre debito iuramento. Datum Melphie, XXIIII septembris XIII indictioni. Segnatura precedente R.A. 6, f. 261Localizzazione Archivio di Stato di Bari, Arhivio della famiglia Sylos. b. 80, fasc. 1347, P. Vincenti, «Libro di molte scritture della famiglia Gentile quali si conservano nell'Archivio Reale», pp. 13-14 [posizione fisica]
xDams O.S. - ID scheda: IT-xDams-accademiapontaniana-ST0001-000028